ADMONITIO AD LEGATUM PONTIFICIUM (i J41)
III
quid«. Quae contra Christum vel in generalissimo concilio conclusa fuerint, ea certe
nulla, irrita et inania sunt. At quae secundum verbum Domini vel privatus aliquis,
nedum provinciae aut nationis alicuius concilium statuerit, ea adeo non nulla, non
irrita aut inania esse unquam poterunt, ut coelum et terram prius immu- I 106 a I tan
oporteat quam ea mutari possint aut intercidere. !Tam multa olim per nationalia
concilia in Syria, Graecia, Aphrica, Italia, Gallia et Hispania contra furores Arrii,
Donatistarum, Pelagii et aliorum haereticorum sanctissime decreta, de moribus ec-
clesiae saluberrime constituta sunt; eane dicesa tu nulla, irrita et inania fuisseb ?
2Atquec alienum profecto et ab aetate et a sapientia tua et illud est, quod pontifi-
cem caput ecclesiae et conciliorum nominas. Delatum quidem olim est sedi Roma-
nae, cum in ea veri Petri successores sederent, ut prima esset, et episcopo Romano,
ut inter patriarchas praerogativa authoritate polleret1 2 3 4. Atd caput vocatum ecclesiae
et conciliorum apud quem unquam, te quaeso, patrum legisti ? Ergone ista adhuc in
tanta evangelii luce omnium animos et conscientias tam acriter feriente iactare aude-
tis ?
4CHRISTVS unus et solus caput ecclesiae est et manet in aeternum. Paulus autem,
Apollo, Cephas ministri ecclesiae sunt5. Et tu tam dissimilem his hominem propter
usurpatum titulum et successionem sedis Cephae caput ecclesiae et conciliorum fa-
cere audes ? -maxime, cum adeo nihil ab eo, quod vel ministerialis capitis sit, ad ec-
clesias permanet, sed contrariae omnia.
Et in hac ipsa causa vide quam male laudes tuum pontificem. Nam si molestissime
laturus est, si pia et necessaria in nostra natione synodus habeatur, ita ut institutum
est, ad quam rem urgere ille cumprimis debebat, anne quaerere studet, quae oves
a) vides B.
b) esse B.
c) Aeque B.
d) At hunc B.
e) contraria huic muneri B.
1. Multa salutaria et in nationalibus synodis decreta et constituta. [Marg. B~\.
2. Pontifex non est caput ecclesiae. [Marg. B\.
3. S. Decr. Grat. I, Dist. 17, c. 1-5 (Friedberg 1, Sp. 50-53). Bucer behandelt die Stellung des Pap-
stes ausführlich im >Florilegium patristicum<, BOL 3, S. 106-112.
4. Christus caput ecclesiae. [Marg. B\.
5. Vgl. I Kor 3,4-5.