Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ADMONITIO AD LEGATUM PONTIFICIUM (1541)

II3
Christi aberrarunt, obligare quae aliquid fregerunt, confirmare quae debiles sunt1 ?
Sed memorem monemus2.
Dominus Iesus largiatur aut vobis, alia consulere, aut nostris, ne ista vestra consi-
lia sequantur; confirmetque eos, ut quod pie et necessario proposuerunt, id etiam
fortiter perficiant, ut tandem huius nationis sancto concilio ecclesiis nostris I 106 b I
et idoneos ministros et puram doctrinam et veram sacramentorum dispensationem
salutaremque disciplinam restituere annitantur. 3Nam a Roma quid expectandum
nobis sit, ipsa quae illic tot iam seculis disciplina viget totque annis extracta de
concilio legitime cogendo et habendo tergiversatio nimis certo testificatur. Sed faciat
Dominus arborem bonam, ut et bonos fructus inde sperare liceat, et confirmat impe-
ratoriam maiestatem cunctosque proceres et status huius imperii, ut iussa Dei salu-
temque tot ecclesiarum Romani pontificis cupiditati praeferant.

Haec voluimus qui hic ex ministris ecclesiarum protestantium reliqui adsumus apud
te queri, teque eorum, quae certe contra et dignitatem et officium tuum facis, ne et
nos officio nostro hac in parte deessemus, admonere. Christus Dominus respiciat et
restituat ecclesiam suam, nosque illius idoneos et utiles ministros faciat. Amen.
Quando ipse agnoscis nos vera et necessaria scribere, ne ea iniquo animo accipias.
Bene vale.

1. Vgl. Ez 34,4.
2. Eine sprichwörtliche Wendung; vgl. Erasmus, Adag. 112, ASD II,1, S.224.
3. A Roma nihil expectandum boni. [Marg. B\
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften