2. Formula missae et communionis pro ecclesia Wittembergensi 1523.
7
quam caenavitʼ, ut post manducationem primum
calicem esse benedictum sentias. Sed ritus hic
nimis novus non patietur ea fieri, quae hactenus
post benedictionem diximus, nisi et ipsa mutentur.
Sic de missa sentimus. In quibus omnibus
cavendum, ne legem ex libertate - faciamus, aut
peccare cogamus eos, qui vel aliter fecerint, vel
quaedam omiserint, modo benedictionis verba sinant
integra et fide hic agant. Christianorum enim hi
esse debent ritus, id est filiorum liberae, qui
sponte et ex animo ista servent, mutaturi quoties
et quomodo voluerint. Quare non est, ut neces-
sariam aliquam formam velut legem in hac re
quispiam vel petat vel statuat, qua conscientias
illaqueet et vexet. Unde et in priscis patribus
et primitiva ecclesia nullum exemplum legimus
ritus huius plenum, nisi in Romana ecclesia. Sed
nec servandum esset, si quicquam pro lege in hac
re sanxissent, quod legibus haec obstringi nec pos-
sint nec debeant. Deinde, si etiam diversi diverso
ritu utantur, nullus alterum vel iudicet vel con-
temnat , sed unusquisque sensu suo abundet, et
idem sapiamus ac sentiamus, etiam si diversa
faciamus et uniuscuiusque ritus alteri placeat, ne
ad diversitatem rituum diversae sequantur opiniones
et sectae, quemadmodum sub Romana ecclesia
contigit. Externi enim, ritus, etsi iis carere non
possumus, sicut nec cibo et potu, non tamen nos
deo commendant,sicut nec esca nos deo com-
mendat. Fides autem et charitas nos deo com-
mendant. Quare hic regnet illud Pauli: ʻNon est
regnum dei esca et potus,sed iustitia, pax et
gaudium in spiritu sancto.ʼ Ita nec ritus ullus
est regnum dei,sed fides intra vos etce.
Vestes praeterivimus. Sed de his ut de aliis
ritibus sentimus. Permittamus illis uti libere,
modo pompa et luxus absit. Neque enim magis
places, si in vestibus benedixeris. Nec minus
places, si sine vestibus benedixeris. Neque enim
vestes etiam nos deo commendant. Sed nec eas
consecrari velim aut benedici, velut sacrum ali-
quod futurae sint prae aliis vestibus, nisi generali
illa benedictione, qua per verbumet orationem
omnis bona creatura dei sanctificari docetur, alio-
qui mera superstitio et impietas est per abomina-
tionis pontifices introducta, sicut et alia.
DE COMMVNIONE POPVLI.
Haec de missa et officio ministri seu episcopi
dixerimus. Nunc de ritu communicandi populi
dicemus, cuius gratia potissimum caena ista domini
instituta est et eo nomine vocatur. Ut enim longe
absurdissimum est, ministrum verbi sic desipere,
ut verbum publico ministerio pronunciet, ubi
nullus est auditor, et sibi soli inter saxa et ligna
aut sub divo clamet, ita perversissimum est, si
ministri publicam caenam domini parent et ornent,
ubi nulli sint hospites, qui edant et bibant, et
ipsi soli, qui aliis ministrare debent, in vacua
mensa et aula comedant et bibant. Quare si vere
Christi institutum amplecti volumus, nulla debet
missa privata relinqui in ecclesia, nisi toleretur
et hic vel infirmitas vel necessitas ad tempus.
Hic autem servandus est ritus, qui in bap-
tismo servatur. Nempe, ut episcopo primum
significetur, qui futuri sint communicantes, petant-
que ipsi caena domini communicari, ut eorum et
nomina et vitam cognoscere queat. Deinde pe-
tentes non admittat, nisi rationem fidei suae reddi-
derint, et interrogati responderint, an intelligant,
quid sit caena domini, quid praestet, quo usu illa
velint potiri.Scilicet, si poterint verba benedic-
tionis memoriter recitare et exponere, sese ideo
venire, quod conscientia peccati aut timore mortis
aut alio malo tentationis carnis, mundi, diaboli
vexati esuriant et sitiant verbum et signum gratiae
et salutis ab ipso domino per ministerium Epis-
copi, quo solentur et confortentur, quale Christus
inaestimabili charitate dederit et instituerit hac
caena, cum diceret: ‘Accipite et comedite etce.ʼ
Arbitror autem hanc interrogationem seu ex-
plorationem sufficere, si semel in anno fiat cum
eo, qui petit /communicari. Quin poterit tam in-
telligens esse, qui petit, ut vel semel in tota vita
vel prorsus nunquam interrogetur. Nam hoc ritu
illud cavere volumus, ne irruant ad caenam domini
digni et indigni, sicut hactenus vidimus fieri sub
Romana ecclesia, ubi nihil quaesitum est aliud,
quam communicari, de fide, de solatio et de toto
usu et fructu caenae prorsus ne mentio [quidem]
aut cogitatio habita est. Quin et ipsa verba bene-
dictionis, scilicet ipsum panem vitae, absconderunt,
ingenti studio, imo summo furore id agentes, ut
communicantes opus operarentur bonum sua digni-
tate, non autem fidem alerent et roborarent Christi
bonitate. Nos autem eos, qui respondere non po-
terint iuxta praedicta, prorsus exclusos et alienos
volumus ab istius caenae communione, tanquam
veste nuptiali carentes.
Deinde ubi episcopus viderit eos intelligere
haec omnia, etiam hoc observabit, an vita et mori-
bus eam fidem et intelligentiam probent. Nam et
Satan haec omnia et intelligit et loqui potest, hoc
est, si viderit aliquem scortatorem, adulterum,
aebrium, lusorem, usurarium, maledicum, aut alio
crimine manifesto infamem, prorsus ab hac caena
excludat, nisi manifesto argumento vitam sese
mutasse testatus fuerit. Nam illis, qui aliquando
labuntur et redeunt dolentque de lapsu, caena
ista non solum negari non debet, quin propter eos
ipsos maxime institutam esse nosse oportet, ut
reficiantur et roborentur. ‘In multis enim offendi-
mus omnes.ʼ Et onera invicem portamus, dum et
mutuo nos oneramus. De illis enim contemptoribus