8
Martin Luther. I. Gottesdienstordnungen.
loquor, qui inverecunde et sine timore peccant et
magnifica nihilo minus de evangelio iactant.
Deinde ubi missa celebratur, convenit, ut
communicaturi seorsum uno loco et una turba
constent. Ad hoc enim repertum est altare, re-
pertus est et chorus. Non quod apud deum ali-
quid sit, hic vel hic stetisse, aut quicquam fidei
hinc accedat, sed quod oporteat eos palam videri
et nosci tam ab iis, qui communicant, quam iis,
qui non communicant, quo deinde eorum vita quo-
que melius videri et probari et prodi possit. Nam
huius communio caenae est pars confessionis, qua
coram deo, angelis et hominibus sese confitentur
esse christianos. Ideo curandum, ne velut furtim
aufferant caenam, et deinde inter alios mixti igno-
rentur, an bene vel male vivant. Quamquam ne
hic quidem legem figere velim, sed id solum
monstrare, quod honestum ac decorum sit a Chri-
stianis liberis libere praestari.
De confessione vero privata ante communio-
nem sentio, sicut hactenus docui, esse eam scilicet
nec necessariam nec exigendam, utilem tamen et
non contemnendam, quando nec ipsam caenam do-
minus necessario exegerit aut lege firmaverit, sed
cuique liberum permiserit dicens: ʻQuotiescunque
haec feceritis etce.ʼ Sic de praeparatione ad cae-
nam hanc sapimus, ut liberum sit ieiunio et ora-
tionibus sese componere. Sobrios -certe oportet
adesse et sedulos ac diligentes, ut maxime nihil
ieiunes aut parum ores. Sobrietatem vero dico
non illam superstitiosam papistarum, sed ne crapula
ructues et distento ventre pigrescas. Nam optima
preparatio est (ut dixi) anima peccatis, morte,
tentationibus agitata, esuriens et sitiens medelam
et robur.Verum quicquid est harum rerum, ad
episcopum pertinet, ut populum doceat.
Id nunc reliquum est, an utranque speciem
(ut vocant) populo ministrare oporteat. Hic sic
dico : postquam evangelion nunc biennio toto apud
nos inculcatum est, satis simul indultum et dona-
tum est infirmitati. Deinceps agendum est iuxta
illud Pauli: ʻQui ignorat, ignoret’. Nec enim
refert, si neutram speciem accipiant denuo, qui
evangelion tanto tempore non cognoverunt, ne
forte perpetua infirmitatis tolerancia pertinaciam
alat et adversus evangelion prescribat. Quare
simpliciter iuxta institutum Christi utraque species
et petatur et ministretur. Qui hoc noluerint,
sinantur sibi et nihil ministretur ipsis. Nam hanc
missae formam iis praemonstramus, quibus evan-
gelion annunciatum et aliqua parte- cognitum est.
Qui vero nondum audierunt nec cognoscere po-
tuerunt, iis nondum quicquam huius rei consuli
potest.
Nec quenqum id morari debet, quod con-
cilium iactant, in quo id rursum licere sanciatur.
Nos Christi ius habemus et concilia nec morari
nec audire volumus in his, quae manifeste sunt
evangelii. Quin amplius dicimus: Si quo casu
concilium id statueret ac permitteret, tunc minime
omnium nos velle utraque specie potiri, imo tunc
primum in despectum tam concilii quam statuti
sui vellemus aut utra tantum aut neutra, et ne-
quaquam utraque potiri, ac plane eos anathema
habere, quicunque autoritate talis concilii vel sta-
tuti utraque potiretur. Miraris et causam quaeris?
Audi. Si tu nosti panem et vinum a Christo in-
stitutum, utrunque scilicet sumendum esse ab
omnibus, ut clarissime testantur evangelia et
Paulus, ita ut et ipsi adversarii cogantur id con-
fiteri, nec tamen audes illi credere et fidere, ut
ita sumas, audes vero ut sumas, si homines in con-
cilio suo id statuant: Nonne tum praefers homines
Christo? Nonne extollis homines peccati super
deum, qui dicitur et colitur? Nonne plus fidis in
hominum verba quam in dei verba? Imo verbis
dei prorsus diffidis, et solis hominum verbis credis?
At quanta est ista abominatio et negatio dei altis-
simi? Quae idolatria tum par esse potest tuae
tam religiosae obedientiae erga concilium homi-
num? Nonne potius milies mori? nonne potius
unam aut nullam speciem accipere deberes, quam
in tali obedientia tam sacrilega et apostasia fidei
accipere?
Desinant itaque iactare concilia sua. Sed
primum hoc faciant: restituant sacrilegium divinae
gloriae, confiteantur sese Satana magistro prohi-
buisse unam speciem, sese super deum elevasse,
verbum eius damnasse et tot populos per tot sae-
cula perdidisse, et poenitentiam agant pro hac
tyrannide indicibilis crudelitatis et impietatis: Et
sanciant nos recte egisse, quod citra, imo contra
eorum dogmata utranque speciem docuimus et
sumpsimus nec illorum concilium exspectavimus,
gratiasque agant, quod illorum perditionem et
abominationem sequi detrectaverimus. Postquam
haec fecerint, libentes pronique eorum concilium
et statutum adorabimus et amplectemur.Interim
dum hoc non faciunt, pergunt vero postulare, ut
suam autoritatem praestolemur, nihil audimus, sed
pergimus et nos contraria illis et docere et facere,
eo maxime, quo scimus eis maxime displicere.
Nam hac postulatione diabolica quid postulant, nisi
ut eos supra deum, verba eorum supra verba dei
extollamus, et nobis portenta larvarum suarum pro
idolis loco dei ponamus? cum velimus nos totum
mundum deo subdi et obnoxium fieri.
Cantica velim etiam nobis esse vernacula quam
plurima, quae populus sub missa cantaret, vel iuxta
gradualia, item iuxta Sanctus et Agnus dei. Quis
enim dubitat, eas olim fuisse voces totius populi,
quae nunc solus chorus cantat vel respondet
episcopo benedicenti? Possent vero ista cantica
sic per episcopum ordinari, ut vel simul post