Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (12. Band = Bayern, 2. Teil): Schwaben: Reichsstädte Augsburg, Dinkelsbühl, Donauwörth, Kaufbeuren, Kempten, Lindau, Memmingen, Nördlingen, Grafschaft Oettingen-Oettingen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1963

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30628#0306
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Nördlingen

apud ecclesiam fabulae, ne occupatis in re nihili
pectoribus occluderetur locus melioribus discendis,
neque tamen fieri potuit, quin irato nostris peccatis
Deo plaerique seria cognitione Christi et purgatione
animorum contempta nugis perderentur. In hoc ju-
dicium descripti et huc circumforanei quidam
passim oberrantes strenue navabant clam nobis
operam. Habet enim et Satan suos ministros. Sed
vivit Christus, qui vos plebem suam eripiet ex his
et aliis malis, cui est gloria in saecula saeculorum.
Amen.
Vos hanc operam date pro Christi gloria et salute
animarum vestrarum, ut fidem et spem et illam om-
nia servantem et custodientem charitatem, imperio,
legibus, usu par omnia sectemini et in omnes, ut
optime instituta re publica exemplo sitis finitimis
ecclesiis, ut sequantur et laudent unice Christum
Dominum nostrum, venturum cum gloria!
Nordlingiae, pridie idus Februarias [12. Febr.]
anno 1525.
[Einleitung.]
Post horrendam miserandamque ecclesiae sub
antichristo ruinam, dum verbo extincto simul et
conscientiarum libertas erepta est, et donata in
Christo per Spiritum sanctificantem vivificatio ces-
sit e medio, erexit christas impius Satan, huius sae-
culi princeps, et pulchre lucem mentiens adficto
Christi nomine paulatim vires sumpsit ad imperium
quieto ecclesiam vendicandum et potitus rerum, ni-
mirum extincto verbo, novis mortificationibus prae-
cipiendo illectavit malecredulas mentes per supersti-
tionemachumilitatem animiet lesionem corporis,non
per honorem aliquem ad expletionem carnis. [Rand:
Commenta Satanae post explosum Dei verbum.]
Hic invexit nova ieiunia, quae dicas verius exquisi-
tam crapulam et cutis curationem. Invexit ciborum
delectum idque statis temporibus, invexit et dierum
diverticula et vestium discrimina, ut liberos per
Christi gratiam a cervitute Mosaicae legis reciperet
servos novo genere mortificationis, abusus praedi-
catione paenitentiae, quam iussu Christi praedica-
bant apostoli et illorum successores. Porro ne parum
6 Gedacht ist an die Baalspriester des Königs Ahab
(1. Kön. 18, 19-40), die hier (bes. wegen Vers 26. 28)
als Vorläufer des Mönchtums gelten.

impius esset et ut externam servitutem in ieiuniis,
cibis, vestibus, diebus arctius astringeret, ne via fac-
ta mentibus inter communicandum erumperent ali-
quando ad libertatem, novis votis a baptismo ab ini-
tiatione sacra irretivit, ne relaberentur ad pristinam
libertatem in servitutem abducti, sed perpetuo vin-
culo conscientiae animo et corpore servirent homi-
nes. Haec sunt illa monastica vota, quibus gloriam
evangelii, qua gloriatur ecclesia, de libertate in
Christo donata non tantum obscuravit, sed oblitera-
vit etiam. Huc enim adduxit hypocrisin, ut maiore
loco esset sub nomine Dei et illustriore quam veri-
tas ecclesiae Dei, in qua communis fratrum consue-
tudo comiter aleret charitatem in maiores, propin-
quos, peregrinos, viduas, pupillos, liberos, uxores,
nullo nomine, quam ut fidem a Christo in se et suam
hypocrisin convertere et charitatem veram aliquan-
do ab ecclesia sugaret, dum interim nihilminus suspi-
caretur ecclesia. Quis enim non hic summam pieta-
tem esse, summam charitatem arbitratus est, donec
animo et rebus spoliatus et vix tandem miser adno-
vit fraudem, indoluit malum. Emanavit hypocrisis
ab Achabitis monachis6 in ecclesiam et, quo propius
adsequebamur, hoc sanctiores nobis videbamur, hoc
magis putebat nobis et sordebat longius sequens fra-
ter, hic ab animo abducta charitas locum dabat
contemptui et pulsa fides hypocrisi et quem admo-
dum hypocrisin sequebamur et praedicabamus. Ita
hypocritas diligebamus et amplectebamur magno
nostrarum rerum dispendio et gravi contemptu fra-
tris. Nunc autem Deo nos miserante reddita luce
mortalibus et praecipitato Antichristo, huc adni-
tendum est omnibus fratribus, ut, quae per illum
intercepta fuerant restivantur. [Rand: Studium re-
cuperandi verbi et libertatis necessarium.] Verbi stu-
dium cesserat; pro illo igitur recuperando laboran-
dum. Libertas conscientiis adempta erat servienti-
bus omnibus; danda igitur opera, ut instauretur et
praedicetur simpliciter gratia Dei patris in Christo
nobis facta et redeat vigor animorum per Spiritum
Domini in verbo sanctificantem et recreantem om-
nes credentes. Caeterum Satanae astus advertendi
sunt. Non dormitat ille, qui circumit quasi leo ru-

290
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften