Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Armgart, Martin [Bearb.]; Meese, Karin [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (24. Band = Siebenbürgen): Das Fürstentum Siebenbürgen - das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen — Tübingen: Mohr Siebeck, 2012

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30664#0201
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1a. Reformationsbüchlein 1543 - Lateinische Fassung

tenus contigit, licet Christianae concordiae vix
quicquam fuerit magis contrarium. Unus enim Chri-
stus, unus Spiritus, unum baptisma, unus pater om-
nium Deus. Et quoniam omnes de uno pane et de
uno calice participare debent33, exemplo antiquitatis
hoc mysterium uno die minime censemus repeten-
dum, sed una publica missa semel in die ecclesiae
quamvis numerosae sufficiat. Quod si diversitas lin-
guarum obstiterit (quoniam proprio cuiusque natio-
nis idiomate verba Christi sunt proferenda), nihil
prohibet pro numero linguarum aut distantia loco-
rum singulas missas celebrari. Sin autem defuerint
communicantes, nullam missam privatam ullo modo
permittimus celebrandam propter horrendos abu-
sus, quos per suos ministros callide nobis obstrusit
Satanas, de quibus in aliorum scriptis copiosissime
est tractatum34. | B 2 v
Caeterum in missa peragenda (praeter impium
canonem et superstitiosas quasdam gesticulationes)
consuetis cantionibus de tempore utimur neque in
iis, quae primitiva servavit ecclesia, quicquam mu-
tuamus, nisi quod post epistolam interdum adhibe-
mus cantiones Germanicas, interdum vero alias con-
suetas, si non repugnent scripturae. Loco epistolae
aut evangelii integrum caput novi testamenti ad po-
pulum legitur; deinde symbolum fidei canitur lingua

33 Vgl. 1Kor 10,14-18.
34 Vgl. Nürnberger Ratsschrift, S. 444.
35 Vgl. Nürnberger Ratsschrift, S. 443; dazu Roth, Refor-
mation I, S. 71, auch Anm. 83.
36 Offenbar Martin Luthers Jesus Christus, unser Heiland;
Luther, AWA 4, Nr. 6.
37 Dazu Apologie, S. 41: De reliquis caerimoniis. In caeri-
moniis et cura aegrotorum nihil intellegimus, cui contra-
dicere aliquis veritatis amator possit. Nam in his omnibus
ita temperavimus, ut etiam hi, qui vident et intersunt, nisi
Libellum Reformationis legerint, vix ullam illorum muta-
tionem sentire possint. Quod autem officium matutinum
sine exemplo aliorum locorum translatum est in tempus au-
rorae et ratio potissimum impetit, quam proferemus. Cum
superioribus annis non mediocris exercitus diversorum mi-
litum exspectans adventum gubernatoris Ludovici Gritti
[Einfall osmanischer Truppen zur Unterstützung des Gu-
bernators Lodovico Gritti, der 1534 Szapolyai abzuset-
zen versuchte. Die Aktion endete durch die Ermordung
Grittis 1535; vgl. Barta, Anfänge, S. 245f.] per inte-
gram fere aestatem in hac provincia versaretur et omnes
arces ac propugnacula per provinciam clausa tenerentur,

nostra, quandoque etiam Latina. Post praefationem
cum suo cantico praemissa brevi commemoratione
mortis Domini et oratione dominica35 minister ver-
sus ad populum verba testamenti e scripto lingua
vernacula super particulas panis iuxta numerum
participantium praeparatas, mox etiam super cali-
cem et vinum clarissima voce pronunciat. Nam pri-
die illius diei, qua cena Domini peragenda est, aut
eo ipso die communicaturi sese ministro indicant, ut
pro numero illorum sciat adhibere panem et vinum.
Post consecrationem chorus incipit: Iesus Christus,
nostra salus36, et similes cantiones vulgares, quas eo
usque continuat, donec omnes participantes fuerint
per ministros expediti, quorum unus stans in dextra
parte altaris corpus porrigit, alter in sinistra ex or-
dine ministrat sanguinem (licet paucioribus ad com-
municationem accedentibus etiam unus minister
sufficiat). Haec omnia cum gratiarum actio-| B 3 r |
ne et benedictione populi finiuntur.
[5.] De reliquis caerimoniis37
Ubi vero tempore consueto defuerint communican-
tes, nullum officium missae peragitur, sed loco illius
primum canitur psalmus Germanicus; hinc post col-
lectam additur aliqua pia sequentia vel tractus cum

quidam ecclesiastici pastores simul et ministri nacti occa-
sionem aliorum negotiorum ac occupationum, quibus etiam
revera tunc obstricti fuerant, officia divina (ut postea co-
gnitum est) etiam post solutam obsidionem provinciae ali-
quamdiu intermiserunt idque per proximum superius bi-
ennium in custodii moeniorum multo magis ipsa necessi-
tate urgente eodem modo fecerunt et (ut fieri solet) illam
prius coactam neglegentiam ac a divinis officiis cessatio-
nem in consuetudinem rapuerunt, ita ut etiam nunc, post-
quam arces metu periculorum clausas teneremus, cum noctu
in templis non possent, etiam interdiu noluerunt huius
modi officia peragere. Quod nobis minime tolerandum vi-
debatur nec tamen etiam aliam rationem propter situm tem-
plorum invenire potuimus, nisi ut illa officia more solito ad
honorem Dei peragentur, tempus tamen mutaretur. Nam
alterutrum necessario erat faciendum aut [Editor erg.: ut]
officia Dei prorsus abolerentur aut ut alio tempore perage-
rentur. In ceteris tenemus certum, dimittimus incertum nec
quemquam ullo verbulo cogimus, ut sentiat nobiscum, quem-
admodum omnibus iuxta spiritum suum liberum est senti-
re, quid velint, ut rectum et verbo Dei consentaneum sit,
quoque sentiant.

183
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften