1a. Reformationsbüchlein 1543 - Lateinische Fassung
Huiusmodi forma consecrationis etiam utimur,
cum unus aut alter ex iusta causa communi parti-
cipationi interesse non possunt, saltem observetur,
ut pro numero participantium vinum fundatur in
calicem etc. Si quid obstiterit, quo minus aegrotus
sacramentum percipere possit, a consecratione qui-
dem abstinendum, verbo autem Dei consolandus est
et confortandus in fide. Nolumus insuper, ut mini-
ster praetermissis verbis testamenti amplius utatur
particulis iam olim in angulum contra in-| B 4 v | sti-
tutionem Christi repositis. Nam sicut in sacramen-
tis nullus effectus sequitur, ubi desunt verba, ita
verba nihil efficiunt, quoties res ipsa non existit in
usu. Proinde non videbatur tolerandum, ut ex su-
perstitione maiorum eiusmodi particulae post inu-
tilem consecrationem ad impietatem et scandalum
uspiam reponerentur et illis aliquis cultus exhibere-
tur. Siquidem Christus dixit: Accipite, edite50 etc. et
non dixit: Seponite, occludite ac deambulatum cir-
cumferte51. Scimus autem, quod verba testamenti
simul et baptismatis ac absolutionis, quandocunque
et ubicunque debite pronuntiata, plenissimam vim
habent, cum usus legitimus accedit.
[7.] De absolutione52
Potestatem clavium a Christo christianis relictam
ex evangelica veritate nemini est obscurum, sed
quod illa ad paucos et eos plerunque indoctissimos
fuit contracta, varios errores in ecclesia peperit,
dum confessores isti nonnunquam participantes cum
furibus et praedonibus per absolutionem indiscri-
minatim se remittere iactaverunt debita quorumvis
debitoribus, quod non est verisimile. Quoniam pec-
catum non remittitur, nisi restituatur ablatum, nec
iniuria remitti potest ab alio, quam qui illam passus
est, quemadmodum Christus praecipit: Reconciliare
fratri tuo, qui habet aliquid adversum te53, quo pla-
cato nihil opus est ulteriore absolutione ab eodem
crimine. Nam | C r | si duo consenserint super terram
50 Vgl. Mt 26,26.
51 Vgl. Nürnberger Ratsschrift, S. 444.
52 Darauf beruhend KO 1547, tit. 8: De virtute absolutionis
= unten S. 214. Dazu Apologie, S. 42: De sequentibus ti-
tulis. Praeterea in articulis de absolutione non aliter, quam
Catholici locuti, nobis videmur, nam quod abusus quorun-
de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre,
qui est in coelis54. At si quis contra Deum deliquerit
et confitetur adversum se iniustitiam suam Domino,
et si plenissime remissae sunt iniquitates peccato-
rum illius, haud incongruum erit conscientia grava-
tum quovis tempore aut loco sacris consolationibus
sublevari, quod profecto ab insulsis et scripturarum
ignaris fieri non potest, quamvis isti vehementius
urgeant hoc genus privatae confessionis quam ullum
gravissimum praeceptum Dei.
Verum cum nulli hominum licitum sit aliquid
tanquam ad salutem necessarium in ecclesia statue-
re extra verbum Dei et probatissimorum scriptorum
testimonio, constat confessionem auricularum non
esse ex Deo, sed ex hominibus, aequius cum illa fue-
rat agendum nec necessario semper alliganda com-
municationi, ubi promiscue plurimi simul confluen-
tes sine ulla instructione praecipitanter absolvun-
tur. Caeterum cum ibi de sua fide explorari et in
doctrina Christiana institui debeant imperiti, mini-
strorum erit errantes docere, respondere sciscitanti-
bus ac rudiores examinare, quoniam docentem loqui
oportet, discipulum vero auscultare, quod in hac
parte praepostere semper fuit inversum.
Visum est igitur, ut ministri in scripturis non ex-
ercitati nec ad praedicandum idonei nunquam post-
hac ad confessionem audiendam admittantur, | C v |
praesertim quod in confessore non inferior cognitio
scripturarum requiritur quam in concionatore. Con-
cionator enim argumentum notum ac diligenter me-
ditatum simpliciter proponit, confessorem autem
varias et inauditas difficultates ex improviso pro-
positas infinitis rationibus ac testimoniis oportet
dissolvere. Quod plerique parum advertentes levis-
simum consolandarum conscientiarum officium pu-
taverunt et ad ineptissimos quoque ac prophanissi-
mos ministros reiecerunt, unde praeter graves dis-
cordias tam pestifera zizania seminata55, tot scan-
dala sunt exorta, ut linguis hominum enumerari vix
queant.
dam imperitorum ministrorum apud nos nullo modo tole-
randos, severius attigimus et prohibuimus, hoc sane confi-
dimus neminem pium unquam vituperaturum.
53 Mt 5,23-24.
54 Mt 18,19.
55 Vgl. Mt 13,24-40.
185