Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0031
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

26

BUA 1,2

[3] Hinc accidit quod quidam canonici in electione pontificis convenire
concorditer non valentes, ea conditione in prepositum et decanum vota sua
singula transtulerunt, ut nullum extra gremium ecclesie postularent.2 Illis
ergo in partem secedentibus, ut de pontificis electione liberius ordinarent,
unus canonicorum prandii hora differre recusans, extra capitulum in 5
tabernam proximam decucurrit pransusque ad tesseres ludere consedit. Erat
enim iuvenis vite levissime, sed mirabili super modum callebat ingenio,
affabilis omnibus in bonis naturalibus insignitus. Facta ergo collatione inter
se prepositus et decanus viderunt, quia in suis omnibus spiritualem vel
ydoneum neminem invenirent. Convenerunt in hoc, quod canonicum illum 10
iuvenem, qui tam mirabili callebat ingenio, in pontificem elegerunt. Facta
ergo denuntiatione capitulo ordinatur processio, pergunt processionaliter in
tabernam, inveniunt iuvenem ludo nudatum, renitentem cum lacrimis in aera
rapiunt, portant ad ecclesiam, in cathedra collocant et sic oportuno tempore
consecratur. 15

Qui statim ut seipsum vidit episcopum mutatus in virum alterum, omnia que
erant digna officio adeo in se perfectissimus ordinavit, ut nullum antique
vite vestigium remaneret, sed credi posset omni tempore prefuisse. Negotia
autem episcopatus tali modo gubernabat extrinsecus, ut nihil horum eum in
exercitio spiritualium impediret. Quid miri? Donum superveniens virtutis 20
gratuite, naturalis boni convenientiam informavit. Hinc Seneca3 dicit: Si vis
tibi omnia subicere, te subice rationi. Multos regere poteris, si te ratio

3 postularent2] postularet W2. 4 ergo] igitur P2. | liberius] uberius W2. 5 prandii hora]
prandii horam V3, P2; horam prandii W2; prandii horum M4. 6 decucurrit] decurrit W2, P2.
tesseres] tesseras P2. 7 enim] autemP2. | super] supra W2, P2. 8 in] et W2, M4. | Facta... 9
viderunt] Cum autem prepositus et decanus facta inter se [nachträglich eingefügt] collatione
viderent P2. 10 invenirent] invenire possent P2. | quod] ut P2. 11 elegerunt] eligerent P2.
12 denuntiatione] folgt in M4. 13 inveniunt] folgt ibi P2. 16 seipsum] se P2, M4.
17 perfectissimus] perfectissime V3, P2; korrigiert aus perfectissimos M4. 18 sed] folgt ut P2.
19 autem] nicht in P2. | tali] taliter P2. | gubernabat] gubernat M4. 20 spiritualium]
spiritalium V3. | miri] mirum P2, M4. | Donum] Bonum W2, M4. 22 tibi omnia] omnia tibi
P2. | te subice] subice te P2, M4.

16 mutatus... alterum] Vgl. ISm 10, 6. 21 Si... 28,1 rexerit] Sen. epist. 37, 4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften