Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0067
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

62

BUA 1,7

[5] Qualis autem servorum Dei in religione habitus esse debet, Augustinus* * 7
in regula sua describens dicit: Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis
vestibus placere, sed moribus. Et infra: Vestes in unum habeatis sub uno
custode vel duobus vel quot sufficere possint ad eas excuciendas, ne a tinea
ledantur. Et sicut pascimini ex uno cellario, ita induamini ex uno vestiario. 5
Si fieri potest, ad vos non pertineat, quod vobis indumentum pro temporum
congruentia proferatur, dum tamen unicuique prout cuique opus est, non
negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum
conqueritur aliquis deterius accepisse quam prius habuerat et indignum se
esse, quod non ita vestiatur, ut alius frater vestiebatur. Hinc vos probate, 10
quantum vobis deest in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu
corporis litigatis.

Et beatus Benedictus8 in regula sua de vestibus precepit dicens: Vestimenta
fratribus secundum locorum qualitatem, ubi habitant vel aerum temperiem
dentur. In frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus. Hec 15
ergo consideratio penes abbatem est. Et infra: De colore autem et pretio
monachi non causentur, sed quales inveniri possunt in provincia, ubi
habitant aut quod vilius comparari posset. Ecce quales vestes, quanta precii
forma determinatur a sancto patre: quod vilius, inquit, comparari potest.
Nunc autem isto tempore miles pannum et monachus, miles pro pallio, 20

1 Augustinus?] beatus Augustinus P2. 2 sua] nicht in P2. | describens dicit] describit dicens
W2; describens ait P2. | notabilis... vester] habitus vester notabilis P2. 3 Vestes] folgt vestras
W2, P2. 4 quot] quotquot W2. | possint] possunt P2. 5 cellario] celario Bo, V3. | ita] sic P2.
ex2... vestiario] ab vestiario P2. 7 proferatur] folgt utrum hoc recipiat unusquisque, quod
deposuerat, an aliud, quod alter habuerat W2; folgt ut hoc recipiat unusquisque vestrum, quod
alius habuerat P2. | dum] am Rand ergänzt V3. 8 murmura] murmurationes Bo; murmurra
V3. | cum] et W2. 9 aliquis] folgt se V3, W2. | se] nicht in P2. 10 vestiatur] vestiebatur Bo,
M4. | ut] sicut W2, P2. | alius] folgt eius P2. | vestiebatur] vestitur P2. 11 deest] desit W2,
P2. | in... habitu1] in illo sancto interiori habitu P2. 13 beatus Benedictus8] Benedictus beatus
V3. 14 aerum] aeris W2, P2. | temperiem] temperantiam Bo. 15 regionibus] korrigiert aus
religionibus Bo. | indigetur ] indigent P2. 16 est] sit P2. 18 habitant] folgt q M4. | posset]
potest M4. 20 et... miles2] nicht in M4. | pallio] pallis, korrigiert aus palis V3.

2 Non... 3 moribus] RA Ig 1. 3 Vestes... 12 litigatis] Vgl. RA V, 1. 7 prout... opus] Act 4, 35.
13 Vestimenta... 16 est] RB LV, 1 -3. 16 De... 18 posset] RB LV, 7. 19 quod... potest] RB LV,
7.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften