Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0315
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

310

BUA 11,10

Quartus fuit Alexander, frater iunior annorum sexdecim,4 quem cum pater
rex regnare cogeret, Mathildis soror eius, virgo viginti tamen annorum, dixit
fratri: Alexander, frater karissime, quid nunc ages? Fratres tui maiores natu
terram deseruerunt, ut celum acquirerent. Regnum spreverunt mortale, ut
regna perpetua possiderent. Tibi ergo soli regnum relictum est, pro quo es et 5
celestem gloriam et animam perditurus. Nec mora Alexander resolutus in
fletus: Heu, ait, soror et quid consulis facere? Paratus ego sum, quicquid
iusseris adimplere. Quo audito gavisa soror accepit fratrem mutato habitu et
ad remotiora transduxit, ubi eum et mulgere et lac ad coagulum ordinare et
caseos optimos facere docuit. 10

Inde venerunt in Gallias ad Foni claustrum ordinis cisterciensis,5 ubi soror
locavit fratrem pro mulsore vaccarum et probatus inventus est in optimis
caseis faciendis. Hinc monasterii fratrem conversum factum, soror
alloquitur: Multum, inquit, apud Deum meritum acquiremus, quod terram,
quod parentes dimisimus; sed in hoc specialissimam remunerationem 15
habebimus, si usque ad tempus futurum, quo nos invicem in celo ad
consolationem perpetuam videamus, ad presens nos, ut nullus nostrum
amplius alterum videat, ab invicem sequestramus. Hoc audito flevit frater
gravius istud ducens omnibus, que dimisit, et licet invitus imperat animo et
a sorore totaliter separatur. Illa autem ad novem miliaria in villa, que dicitur 20
Alapion, ibidem mansura secessit, domunculam parvam habens, quasi
ancarum tugurium, solo manuum labore vivebat. Donum vel elemosinam

I frater iunior] iunior frater P2. | annorum... 2 cogeret] quem cum annorum xvm rex pater
regnare cogeret P2. | sexdecim4] sedecim W2, M4; xvm P2. 2 Mathildis] Magthildis V3, P2;
Machtildis W2. | viginti] xx“ P2. | tamen] tantum V3; trium W2. M4; nicht in P2. 3 fratri] ei
P2. | Alexander] Allexander M4. | ages] agis M4. | natu] folgt mundum P2. 4 terram]
terramque P2. 6 Alexander] Allexander M4. 7 fletus] fletum M4; folgt dixit V3. | nicht in
V3. | ego] ergo Bo. | quicquid] quidquid W2, M4. 8 gavisa] folgt (getilgt) est W2.
9 transduxit] traduxit P2. | et1 II] nicht in W2, M4. | mulgere] folgt vaccas V3, W2, M4; vacas
P2. | ordinare] adunare, korrigiert aus adiunare P2. | et3... 10 caseos] caseosque P2.
II ordinis] nicht in P2. | cisterciensis5] Cisterciense P2. 12 vaccarum] vacarum P2.
13 monasterii] monachum M4. | factum] folgt eundem P2. 14 alloquitur] folgt dicens P2.
inquit] karissime frater P2. 15 quod parentes] parentesque P2. 16 si usque] nusquam M4.
futurum] nicht in W2. 17 nullus] ullus P2. 18 amplius alterum] alterum amplius P2. | videat]
folgt et W2. | sequestramus] sequestremus V3, P2, M4. 19 dimisit] dimiserat P2. | et1] folgt
tamenM4. | et2] nicht in P2. 20 a... totaliter] totaliter a sorore P2. | novem miliaria] octo
leucas P2. | villa] villam P2. 21 Alapion] Lapion P2. | mansura] permansura W2, M4.
domunculam] domunculamque V3, P2. | domunculam... habens] folgt erneut domunculam
parvam habens Bo. 22 labore vivebat] vivebat labore M4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften