Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0321
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

316

BUA 11,10

Ecce et alia probatio. Primo autem a calumpniatoribus quero: Quis labor
gravior et dignior dici potest, corporalis aut spiritualis? Non est qui ambigat,
quin spiritualis. Et enim fructuosior, et ideo dignior. Christus suis de
spirituali, non de corporali labore dixit: Operamini cibum, qui non perit, sed
qui permanet in vitam eternam. Labor autem eorum, quibus laqueos 5
conclusionis invectitis, labor est studii, labor consilii, labor premeditationis,
labor sollicitudinis, ne indiscussum quid et inordinatum proferant, labor
timoris, labor predicationis. Talibus haut dubium est, quin spiritus bonorum
fratrum in ordine iugiter atterantur. Obmittam reliqua, que secundum
expertos graviora videntur. Quid dicam de labore consilii in confessionibus 10
audiendis, in quo spurcitias peccatorum tollerare coguntur, ut per aures ad
cor transitum faciant et spiritum corpusque totaliter defatigent et in mediis
incendiis positi pre angustia quid faciant, quo se vertant, ignorant. Quis
enim secundum Boetium10 tam composite felicitatis est, ut non cum status
sui qualitate rixetur? Credo multos esse et fuisse in ordine, qui potius per 15
tempus sustinuissent flammas incendii corporales, quam huius spiritualis
incendii angustias pertulerint. Potens est tamen Deus in servis suis flammas
ignium mitigare, ut eos non tangat incendium, sicut nec tres pueros in
fornace et facere medium eius quasi ventum roris flantem. Hec est autem
consolatio bonorum fratrum, ut si ad modicum in confessionibus audiendis 20
eos oporteat contristari. Mulier enim cum parit, tristitiam habet, gaudet
tamen in spe, quia per penitentiam natus est homo in mundum. Videntes
quod prodigi filii a regione longinqua redeunt ad pium patrem; videntes
nihilominus eos in osculo recipi, proferri stolam innocentie primam, eos

2 aut] an V3, W2, P2, M4. 3 Et] est W2. | suis] folgt discipulis W2. | de... 4 labore] de
spirituali labore, non de corporali P2. 4 de] nicht in W2. | cibum... perit] non cibum, qui perit
P2. 7 et] vel P2. | proferant] proferatur P2. 8 haut] haud Bo; korrigiert aus aut V3.
bonorum] nicht in P2. 9 que] nicht in M4. 11 tollerare] toleraere (sic) W2; tolerare P2.
coguntw] folgt adeo P2. 12 defatigent] fatigent P2. | et2] folgt sic P2. | in] nicht in V3.
14 BoetiumlO] Boecium W2, P2, M4. 16 corporales] corporalis M4. | spiritualis... 17
incendii] incendii spiritualis M4. 17 pertulerint] pertulerunt V3, W2, M4; pertulissent P2.
Deus] dominus M4. 19 fornace] folgt ignis M4. 20 ut] nicht in P2. | si] nicht in V3.
21 contristari] constritari V3. | parit] pararit W2. 22 per penitentiam] post partoitionem P2.
est] erit P2. 23 regione] regionem Bo. | redeunt... patrem] ad pium patrem redeunt P2.
24 eos1] nicht in W2. | proferri... primam] primamque eis stolam innocentie proferri P2.
stolam] scolam A77.

4 Operamini... 5 eternam] Vgl. Io 6, 27. 13 Quis... 15 rixetur] Boeth. cons. II, 4, 38-39.
Yl Potens... 19 flantem] Vgl. Dn 3, 50. 21 Mulier... habet] Io 16, 21. 22 Videntes... 23
patrem] Vgl. Lc 15. 24 eos2... 314,1 adornari] Vgl. Gal 5, 6.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften