Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0521
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

516

BUA 11,28

Qui ubi exhausto vino nummum vidit exclamans horrifice, vas proiecit,
tentisque in celum oculis et manibus cum lacrimis dixit: Tu nosti, Deus
omnipotens, quod inscius meum ordinem violavi. Hinc tremebundus
expalluit et quasi ad mortem tendens nigredo eius faciem occupavit. Quod
videns eius pater expavit et currens propere sacerdotem adduxit, qui puero 5
absoluto manum imponens eum a dolore et penitudine mitigavit.

[4] In platea puer sedens pueros vicinorum diebus sollempnibus convocabat,
et eos, si distorti essent in moribus, si superbi, si ornati vestibus, arguebat.
Penas inferni pro eorum excessibus proponebat, bonis vero pueris celorum
gloriam promittebat. Interdum eos docebat orationem dominicam, ,Pater 10
noster‘, et quam bonum esset matri Christi in salutatione angelica et genu
flexionibus deservire. Ad has pueri convocationes et exhortationes senes
etiam ipsi cum iunioribus concurrebant et miro modo delectabantur in
prudentia et responsis eius.

[5] Patrem proprium iurantem vel levem in gestibus aut ebriosum, si quando 15
videret, eum compatiendo et quasi cum lacrimis arguebat dicens: Pater
karissime, numquid presbiter noster in ecclesia dicit, quia qui talia agunt,
regnum Dei non possidebunt. Matrem quoque, cum in sollempnitate quadam
optimis scarleticis et rubicundis vestibus uteretur, cum gravi merore
corripuit in ecclesia coram consedentibus, dicens digitoque demonstrans 20
ymaginem crucifixi: Intuere, mater, intuere et videas dominum nostrum
Ihesum Christum nudum in cruce pendentem, sanguine rubricatum et tu te

1 exhausto] hoc exhausto P2. 3 meum ordinem] ordinem meum P2, M4. | Hinc] tunc M4.
4 eius faciem] faciem eius P2, M4. 5 eius pater] pater eius M4. 6 absoluto] pro absolutione
W2, M4. | eum] nicht in M4. | a dolore] absolutione V3. | et penitudine] nicht in W2.
mitigavit] folgt [particula] iiia P2. 7 sollempnibus] sollemnibus V3; solemnibus W2;
sollennibus P2. 8 distorti] discordi M4. 10 eos... dominicam] docebat eos dominicam
orationem M4. 11 noster] folgt scilicet P2. 14 et] nachträglich eingefügt Bo. | eins] folgt
[particula] v P2. 16 Pater... 17 dicit] nicht in M4. 17 noster] vester V3. | quia] quod P2.
18 quoque] folgt suam V3, W2. | sollempnitate] solemnitate W2; sollemnitate, korrigiert aus
sollemnita P2. 19 merore] korrigiert aus merrore V3. 20 ecclesia] folgt (getilgt) erneut coram
W2. | consedentibus] considentibus W2. | digitoque] digitisque M4. 22 rubricatum] rubicatum
Bo.

13 et... 14 eius] Vgl. Lc 2, 47. 17 quia... 18 possidebunt] Gal 5, 21.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften