Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0527
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

522

BUA 11,28

Erat autem puer parumper imbutus litteris, sed magister inconstantem
ducens affectum pueri, eum ad regimen comitatus sui, cuius solus puer
legitimus heres erat, ut mansuetudine subditos gubernaret, potius hortabatur.
Factus ergo puer annorum sexdecim, per sollempnes nuntios a matre
mandatus est quasi ducturus uxorem nobilissimam et comitatus gubernacula 5
suscepturus; pater enim eius iam longa etate senuerat. Dicit ergo puer
militibus et servis suis: Eamus videre compatriotas nostros fratres ordinis
predicatorum Parisius, antequam recedamus. Veniens ergo cum suis
omnibus ad domum fratrum in conclavi seorsum magistrum vocavit et
fratres, quorum pedibus advolutus, dixit: Contestor Deum coram vobis, 10
quod hodie paratus sum mundum deserere et vobiscum in ordine Christo
domino deservire. Quod si volentem respuitis videat et iudicet ipse Deus, et
non inultum iri a vobis meum sanguinem patiatur. Hec ut dixit puer,
magister flevit et fratres et attoniti in verbis eius artati sunt spiritu et soli
Domino negotium commiserunt. Convocato conventu causam et verba pueri 15
diligenter exposuerunt et receptum statim habitu ordinis induerunt. Quod
ubi suis innotuit, planxerunt valde et reversi ad patriam rumores tristissimos
parentibus detulerunt. Cuius pater senex assumpta copiosa familia venit
Parisius et cum filium violenter extrahere conaretur, fere a noviciis fratribus
membratim laceratus, ad patriam infecto negocio est reversus. 20

1 autem] enim P2. 2 comitatus] korrigiert aus comitus M4. 3 legitimus] legittimus Bo, V3
(korrigiert aus legitimus/ M4. | heres] nicht in Bo. | ut] folgt in W2, M4. 4 ergo] autem M4.
sexdecim] sedecim V3, W2, P2; XVIM4. | sollempnes] solemnos W2; sollemnes P2. 5 est]
folgt deduci M4. 6 pater... senuerat] nicht in M4. | longa] longo P2. | Dicit] dixit P2.
7 fratres] fratresque M4. 8 Parisius] Parysius W2; nicht in P2. | ergo] nicht in P2. 9 conclavi]
korrigiert aus clavi V3; korrigiert aus congelavi P2. | seorsum] folgt (getilgt) erneut magistrum
W2. | et... 10 pedibus] fratrum pedibus Bo; et fratres eorumque pedibus W2; et fratres et
pedibus eorum M4. 10 advolutus] pervolutus P2. | dixit] ait P2. 12 deservire] servire M4.
iudicet] iudici V3. 13 inultum] multum P2. | iri... sanguinem] a vobis meum sanguinem ire
P2. | Hec] hoc M4. 14 attoniti] korrigiert aus adtoniti V3. 15 Convocato] folgt itaque P2.
16 habitu] habitum W2, P2, M4. 17 ubi] ut M4. 18 Cuius... 20 reversus] nicht in M4.
19 fere... 20 membratim] a noviciis fratribus membratim fere P2. 20 infecto] imperfecto W2.
reversus] folgt [particula] xii P2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften