Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0609
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
604

BUA 11,29

,Regnum mundi‘ ipsamet inchoavit. Quam conventu letisonis vocibus
prosequente, audit mater, miratur concentum repentine letitie, mittit unum
ex suis videre, quid esset. Renuntiat ille beatissimam Yolendam habitu sacri
ordinis insignitam. Quo audito, mater attonita, accurrit rapere filiam
5 furibunda, nec cunctata immunitatem loci violenter infringere, raptam 5
secum abduxit et in pallatio Viennensi artissime custodie mancipavit. Et
vide, quali constantia vicerit. Cibis tantum regularibus secundum ordinem
contenta, alios comedere nulla cogi violentia poterat. Alia quoque statuta
ordinis, a quibus corpus vel animus arceri non poterat, vigilantius
10 observabat. Detracto tamen illi habitu ordinis violenter, coloratis eam 10
vestibus induebant; nuditatem enim pati virginalem pudicitiam non decebat.
Quid moror verbis? Per episcopos, abbates et prelatos et per alterius
professionis moniales et religiosos diversi generis temptabatur, nec tamen
infra triennium vel ad reditum seculi vel saltem ad laxioris vite ordinem
15 animum eius convertere potuerunt. Dicebat enim verbis innitens apostoli: In 15
ea vocatione, qua vocata sum, immobilis permanebo. Parentes ergo et amici
a revocatione illius finaliter desperati eam redire ad dictum locum et
ordinem permiserunt, ubi tantis exemplis vite fulget, ut nulla in ea deesse
virtutis dignitas videatur.64

1 Quam] quod dum P2. | conventu] conventum P2. | letisonis] letissonis Bo, V3, P2; letissimis
M4. 2 audit mater] mater audivit P2. | mirato... letitie] repentine miratur concentum letitie et
P2. 3 Yolendam] Volendam, überschrieben mit Velatam M4. 4 attonita] adtonita Bo, V3
(korrigiert zu attonita/ | rapere filiam] filiam rapere P2. 6 abduxit] adduxit W2, M4.
Viennensi] Vienensi M4. | Et] folgt (getilgt) vidie W2. 8 nulla... poterat] nulla violentia cogi
potuit P2; nulla violentia cogi poterat M4. | Alia... 11 decebat] Defracto tantum illi habitu
ordinis violenter coloratis eam vestibus induebant, virginalem enim pudicitiam nuditatem pati
non decebat. Alia quoque statuta ordinis a quibus coipus vel animus non poterat vigilantius
obervabat. P2. 10 Detracto] folgt (getilgt) tamen W2. | tamen] tantum V3, W2. | eam... 11
vestibus] vestibus eamW. 14 vel1] nicht in M4. | laxioris] latioris P2. 15 convertere] vertere
P2. 16 ergo] igitur/'2. 18 fulget] refulget W2, M4. 19 videato64] folgt [particula] xxxv P2.

15 In... 16 permanebo] Vgl. I Cor 7, 20.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften