Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0761
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

756

BUA 11,40

precedentes. Quem ut attigit quidam in equo sedens: Quid est, ait, quod
solus properas peregrinus? Et ille factum narrans: Hac, inquit, de causa
solus a sociis sum relictus. Tunc ille: Ascende, inquit, retro me || et videbimus,
si poteris assequi precedentes. Agit gratias presbiter, ascendit et post horam, 11 et ille sic
residens obdormivit. Circa vesperam vero cum evigilaret et circumspiceret, 5
ubi esset, dixit illi ductor suus: Potesne recognoscere locum istum? Et ille
pre timore maximo vix respondere valens: Videtur, inquit, mihi, domine mi,
quod ecclesia hec, que ante vos est, ecclesia mea est et domus hec proxima,
in qua mansi. Cui ductor eius: Recte tibi videtur, Christum glorifica, cuius
sacramenta veneratus es et quorum causa in peregrinas terras solitudinem 10
non horruisti. Hec dicens subito disparuit. Sacerdos autem || statim intrans
ecclesiam suam dictis cum clericis vesperis populo mirante || divina omnibus suis
narrans magnalia, quid secum actum esset per regressum sociorum
postmodum comprobavit.

[4] At quoniam in dubium pluribus venire posset, qualiter sub brevi 15
temporis spatio in gravi corpore per tot maris et terre tractus hic transire
posset, excepto evidenti exemplo Abacuc per parvam diei horam in
Babylonem de ludea translati, miraculum consimile, quod diebus nostris in
Brabantia contigit, quod nulli, qui hominem novit, dubium esse potuit,
referimus. Anno circiter ab incarnatione Domini M° CC° tertiodecimo, cum 20
crux transmarina predicaretur ubique fere terrarum, erat vir in Brabantie
partibus inestimabilis sanctitatis, qui desiderium quidem longum habuerat

2 solus] folgt sacerdos Bo, V3. 3 et... 4 horam] nicht in Bo, V3, P2. 4 presbiter] folgt etM4.
et ille] nicht in W2, M4; quod cum fecisset P2. 5 cum] nicht in W2, P2. 6 illi] ille M4.
recognoscere] cognoscere P2. | istum] suum M4. 8 que... est2] nicht in M4. | vos] nos V3,
W2, P2. | est2] nicht in W2; sit P2. 9 qua] korrigiert aus quam V3. | ductor] korrigiert aus
duxtor Bo. | cuius... 10 veneratus] cuius sacramenta veneratus Bo; cuius sacramenta es
veneratus V3 (es nachträglich eingefügt). 10 in peregrinas] peregrinans Bo. 11 statim... 12
mirante] nicht in Bo, V3, P2; statim intrans ecclesiam suam [nachträglich eingefügt] dictis cum
cum [sic] clericis vesperis populo mirante W2. 12 omnibus suis] suis omnibus P2. | suis] nicht
in W2, M4. 13 actum esset] esset actum W2. 14 comprobavit] comprobabit M4; folgt
[particula] iiii P2. 15 in] nachträglich eingefügt V3. | sub] folgt tam W2. 16 tractus] tactus
Bo. | hic] hec Bo, V3 (korrigiert zu hic); homo M4. 17 excepto] accepto W2. | Abacuc]
Abacac W2,; Abacuch M4. 18 Babylonem] Babilonem V3, W2, P2, M4. 20 referimus]
referamus W2, M4. | tertiodecimo] xiii0 W2, P2. 21 predicaretur... terrarum] ubique fere
terrarum predicaretur P2. | Brabantie... 22 partibus] Brabantia P2.

17 Abacuc... 18 consimile] Vgl. Dn 14, 35.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften