Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0811
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

806

BUA 11,46

supervacua didicerunt. Non ergo perspicienda ista sunt, sed prospicienda
tantum et breviter salutanda. Tamdiu enim immorandum est, quamdiu nihil
animus agere maius potest. Non ut plus aliquid scias, sed quod melius. Quid
est, quare existimem non futurum sapientem eum, qui litteras nescit, cum
sapientia non sit in litteris, sed res traditur verbo? Et nescio, an certior 5
memoria sit, quam que nullum extra se subsidium habet. Nos omnia nobis
difficilia facilium fastidio fecimus. Sufficit ad id natura, quod possit. Queris,
quid sit amplissimum vite spatium? Usque ad sapientiam pervenire. Qui ad
illam pervenerit, attigit non longissimum, karissime, sed maximum. Neque
est quod imbecillem aciem committas improbo lumini. A tenebris primo ad 10
umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem assuesce.
Quecumque salutaria sunt sepe agitari deberent, sepe versari, ut non tantum
nota sint nobis, sed etiam parata. Discas quod oportet et quod didicisti
agendo confirmes. Nam qui didicit et facienda ac vitanda percepit, nondum
sapiens est, nisi in ea, que didicit, eius animus transfiguratus est. Antiqua 15
sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda percepit, et tunc longe
meliores erant viri, postquam vero docti tantum prodierunt, boni desierunt.
Simplex illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est,
docemurque disputare, non vivere. Simplex erat ex causa simplici valitudo.
Non multum ad fructum confert locus, nisi se sibi prestet animus. Omnes 20
vacant, qui volunt, neminem res secuntur. Si vis ista quibus urgeris effugere,
non alibi sis oportet, sed alius. Servire sapientie libertas est, mira letitia et

1 perspicienda] prospicienda V3. | ista] ita M4. | prospicienda] perspicienda V3. 2 est] nicht
inM4. | nihil] nilM-/. 3 Non] aut Bo, V3, P2. 7 fastidio] fastidium W2. 8 vite] nicht in Bo,
V3, P2. 9 pervenerit] pervenit P2. | non] in W2, M4. | karissime] lumen W2. | sed] et W2.
Neque] Non V3, W2, P2. 10 imbecillem] in becillam Bo. 11 procede] procedere Bo, V3, M4.
aude] adde Bo; auge W2. 12 deberent] debent W2, P2. 15 est1 2] sit P2. 16 nihil aliud] nicht in
W2; nil aliud est M4. | percepit] perciperet M4. 17 docti] dicti Bo, V3 (am Rand korrigiert zu
docti). | boni] folgt esse P2. | desierunt] korrigiert aus desiderunt V3. 18 sollertem] korrigiert
aus sollertam Bo; solertam M4. 19 docemurque] docemur quia W2; docemur quoque P2.
disputare] folgt libet W2. 20 ad... confert] confert ad fructum P2. 21 secuntur] sequuntur W2.
22 sed alius] nicht in W2. | est] nicht in W2.

1 Non... 2 salutanda] Vgl. Sen. epist. 49, 6. 2 Tamdiu... 3 potest] Sen. epist. 88, 1. 3 Non...
melius] Vgl. Sen. epist. 89, 23. | Quid... 6 habet] Vgl. Sen. epist. 88, 32. 6 Nos... 7 fecimus]
Sen. epist. 90, 18. 7 Sufficit... possit] Vgl. Sen. epist. 90, 19. | Queris... 9 maximum] Vgl. Sen.
epist. 93, 8. 9 Neque... 11 assuesce] Sen. epist. 94, 20. 12 Quecumque... 13 parata] Sen. epist.
94, 26. 13 Discas... 14 confirmes] Sen. epist. 94, 47. 14 Nam... 15 est2] Sen. epist. 94, 48.
15 Antiqua... 19 vivere] Vgl. Sen. epist. 95, 13. 19 Simplex... valitudo] Sen. epist. 95, 18.
20 Non... animus] Vgl. Sen. epist. 104, 7. | Omnes... 21 secuntur] Sen. epist. 106, 1. 21 Si...
22 alius] Vgl. Sen. epist. 104, 8. 22 Servire... est] Vgl. Sen. epist. 8, 8.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften