Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0843
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

838

BUA 11,49

milites congregati sunt.11 Supervenit quidam frater Bernardus de ordine
predicatorum cum socio, rogavit suppliciter et quasi cum lacrimis, ut sibi
parcerent et desisterent ab inani proposito compaterenturque Christianitati et
afflicte matri ecclesie, que illo tempore in Hungaria, Quionia12 et Polonia a
Tartaris miserabiliter vastabatur.13 At cum multi essent, qui ad preces eius 5
libentius destitissent, quidam comes de Castris dictus14 subsannavit fratrem,
subsannavit et consentientes eidem, et congregatis turmis militum ferale
illud tomeamentum infelicissimus inchoavit.

Mane autem eiusdem diei, ut a pluribus ferebatur, quasi gleba ingens et lata
super aera videbatur et circa glebam ac supra quasi corvini generis volucres 10
crocitando diutius volitare. Nec credo aliud quam demones has fuisse, qui
futuri mali prodigium hoc dederunt. Nec mora, cum tomeamentum fieret,
milites ac satellites in tanta strage et in tanta multitudine plurimi in mortem,
non nulli in vesaniam, plerique etiam in languores perpetuos ceciderunt, ut
nullus ambigeret ludum hunc non tantum hominum, sed verissime ultione 15
divina demonum extitisse. Omnes vero usque ad trecentos sexaginta septem
computati sunt. Inter quos etiam primus mortuus dictus comes ille de
Castris, qui dicto fratri predicatori contumaciter contradixit.

Sub eadem nocte, quo die hec facta sunt, in speciebus militum armatorum

iuxta villam Brabantie, que Iska Maior15 dicitur, congregationes fieri a 20

1 milites] alii multi W2. | Supervenit] superveniens igitur P2. | fiater] nicht in M4.
Bernardus] Everardus W2; Ewerhardus M4. 3 desisterent... proposito] ab inani proposito
desisterent P2. 4 que] folgt in M4. | Hungaria] Ungaria .V/7. | Quionia 12... Polonia] per
omniaM4. 5 vastabaturl3] vastabantur V3. 6 subsannavit... 7 subsannavit] subsannavit V3;
subsannavit fratrem P2, M4. 7 consentientes] conscendentes V3. | et2... militum] turmisque
militum congregatis P2. 11 crocitando] cracitando Bo, V3. 12 mali] folgt prelii Bo, V3; folgt
prescii W2, M4. | prodigium] pro dignumM4. | tomeamentum] folgt hoc P2. 13 in1] cum/io,
V3. 14 languores] langores P2. 15 ultione] ulciona M4. 16 vero] folgt (getilgt) ad W2; folgt
mortui P2. | trecentos] tricentos W2. | sexaginta septem] LXVIIM4. 17 dictus] dicitur P2.
19 quo] qua P2. 20 Iska] Uka V3. | fieri] nicht in M4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften