Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0873
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

868

BUA 11,50

Cuius sanctitati parentes eius simpliciter invidentes eam militi probatissimo,
licet invitam, in coniugium tradiderunt. Cum quo uno in lecto annum
integrum agen,s virgo tamen impolluta permansit.
[5] Hanc pedetentim fere tribus annis ymago crucifixi undique sequebatur,
et si quando immundum quid aut noxium cogitasset, manum de cruce 5
porrectam eius pectori superponebat et incommodum protinus effugabat.
[6] Hec angelicis sepius assuefacta colloquiis ad amena virentis paradisi die
quadam evecta est, ubi quidem, sicut mihi ipsa confessa est, non solum ex
vivis adhuc et tunc natis, verum etiam postmodum nascituris eorum,
inquam, qui ab illo tempore visionis usque in finem mundi salvandi erant, 10
similitudines vidit, et quod mirabilius est, in quo statu, coniugii, viduitatis
vel virginitatis, singuli significandi essent, spiritu revelante discrevit. Hos
ergo cum postea videret in vita, quorum similitudines in celo viderat, licet
eos antea non novisset, specialissime ex facie cognoscebat et subito in ictu
oculi in singulis mentium vel statuum differentias discernebat. Ut autem 15
mihi Christus et testis et iudex sit in die iudicii, si falsum loquar, ipsemet in
me veritatem rei certissime comprobavi, cum mihi statum meum, quem nisi
confessor meus nullus hominum novit, luce clarius indicaret. Hoc et multis
aliis quibus idem fecit, certissima relatione cognovi.

Adauxit autem illud valde miraculum, quod in illa nobili puella Elizabeth de 20
Ascha2 3 evidentissime contigit. Hanc cum vidisset in pompa et ornatu glorie

2 annum] korrigiert aus animum V3. 3 tamen... permansit] permansit impolluta P2; folgt
[particula] va P2. 5 cogitasset] cogitaret P2. | manum] manu Bo, V3, W2, M4. | cruce] cute
W2. 6 porrectam] porrecta Bo, V3, W2, M4. | superponebat] supponebat P2, M4. | effugabat]
effugebat M4; folgt [particula] via P2. 7 sepius] nicht in P2. | colloquiis] folgt et M4.
paradisi] Paradysi Bo. 8 quidem] nicht in P2. | mihi ipsa] ipsa michi M4. | ipsa] nicht in P2.
9 vivis... natis] tunc viventibus P2. | etiam] folgt ex P2. | eorum... 9 inquam] multos P2.
10 illo] illius P2. | erant] folgt per W2; folgt per eorum P2. 11 coniugii... 11 virginitatis]
virginitatis aut coniugii P2. 12 significandi] glorificandi W2, M4. 13 similitudines... viderat]
in celo similitudines inspexerat P2. 14 specialissime... facie] ex facie specialissime P2.
15 mentium] meritorum W2, M4. | discernebat] agnoscebat P2. 16 et1] nicht in M4. | et1...
iudex] iudex et testis P2. 17 certissime] cestissime V3. | comprobavi] probavi M4. | quem]
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften