Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0877
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20
25

872

BUA 11,50

ipsa dispositione ridentis facies iubilo et letitia plena populo mirante
remansit. Nulli procul dubio dubium, quin illa ad conspectum angelorum
astantium exultaret.6 Caveant tamen quantumcumque devoti et pii, ne
proprio motu in morte gaudere videantur, sed cum timore et reverentia diem
ultimum expectare. Et ad hoc exemplum manifestissime enarrabo. 5

[9] Garnerus quidam canonicus regularis in monasterio sancti Iohannis in
Vineis apud Suessionem in Gallia,7 vir mire sanctitatis, ut vidimus, et
innocentie, ante mortem infirmitate gravissima laborabat. Et ecce dyabolus,
qui semper insidiatur nostro calcaneo, immisit menti eius presumptuose
exultationis tripudium, ita quod lingua et facies eius tanto iubilo resultaret, 10
quod omnes circumstantes eum crederent iam celestem gloriam intueri, et
ideo omnes in magno devotionis et exultationis spiritu eius exitum
expectabant. Solus autem quidam Walterus cognomento Parvus, magnus
tamen merito sanctitatis, de huiusmodi morientis tripudio tristabatur tacitus.
Cumque iam moriens agonizare inciperet, per spatium temporis ab illa 15
exultatione refractus flere cepit uberrime. Ad eum ergo quidam ex fratribus
inclinatus querit causam post tantam exultationem tristitie. Et ille: Facias
mihi, inquit, conventum fratrum totaliter convenire. Nec mora factum est, ut
rogavit. Et mox omnibus dixit: Heu, karissimi, vidistis in me suggerente
dyabolo vane et presumptuose exultationis audaciam, sed non permisit me 20
periclitari misericordie mater et domina, que me redarguit ab inepte vanitatis
letitia et ammonuit potius cum spei moderamine, in Dei timore diem
ultimum exspectare. Vos autem, fratres karissimi, rogate Deum, ut mihi de
ista noxa et aliis multis ignoscat et iudicet me non secundum opera mea, sed
secundum misericordiam suam salvet me. Mox igitur ut hec verba complevit 25

1 ridentis] risus P2. 2 procul] profecto P2. | dubio] nicht in P2. | dubium] folgt est P2.
5 expectaie] prestolentur P2; expectar e velint M4. | Et... enar rabo] nicht in M4. | ad] iuxta
P2. | enarrabo] referam P2; folgt [particula] ix P2. 6 Gamerus] Hamerus M4; folgt (getilgt)
qui V3. | in monasterio] monasterii P2. | in2] de P2. 7 vir] nicht in Bo, V3. 9 semper...
calcaneo] nostro semper insidiatur calcaneo P2. 11 quod] ut P2. | gloriam] patriam P2.
12 ideo omnes] quod sancti P2. | et] nicht in M4. | exitum] spiritum P2. 13 quidam] quidem
V3. | Walterus] Waltherus M4. 14 huiusmodi] huius Bo. | tristabatur- tacitus] tacitus
tristabatur W2, P2, M4. 15 iam] nicht in P2. 16 refractus] refectus Bo, V3 (am Rand korrigiert
zu reflexus/ | flere... uberrime] uberrime flere cepit P2. | quidam] folgt accedens P2.
17 inclinatus] nicht in P2. | querit] inquirit M4. 18 convenire] advenire M4. 19 Heu] hew A77.
20 audaciam] audatiam Bo. 21 me] folgt (getilgt) et domina .So. 22 Dei] die M4. | timore]
timoris M4. 25 misericordiam suam] suam misericordiam P2. | igitur] nicht in P2. | ut] folgt
in Bo.

9 qui... calcaneo] Vgl. Gn 3, 15.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften