Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0903
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

898

BUA 11,51

languori finem imponeret data morte. Nec mora missus ad eum angelus
Domini, dixit ei: Exaudivit Dominus precem tuam, sed eligas, quod vis, aut
tribus diebus purgatorii pena torqueberis, si nunc decedis, aut si adhuc per
annum in languore manere volueris, sine ullo purgatorio ad superos
evolabis. Tunc ille penam presentem recolens, nec futuram advertens 5
respondit: Mori potius eligo et non tantum tribus diebus, sed quantum
Domino placuerit in purgatorio tribulari. Fiat, inquit angelus, secundum
verbum tuum.

Nec mora languens morte solutus est et eius anima in purgatorium
deportata. Uno ergo exacto die venit angelus ad locum purgatorii, ubi anima 10
torquebatur et dixit ei: Quid nunc agis, o anima, que pro languore unius anni
tribus diebus elegisti in purgatorio detineri? Cui anima: O seductor, non
angelus, qui me in penis multis annorum curriculis pro tribus dierum spatiis
fefellisti. Et angelus: Non mora, inquit, sed inestimabili tortura decepta es,
quia non nisi unum diem de tribus in purgatorio peregisti. Tu tui adhuc, si 15
retractare volueris, quod elegisti, Dominus miseretur, ut ad corpus tuum,
quod nundum sepultum est, reporteris et per annum unum languorem, quem
expertus es, patiaris. Cui anima: Annuo, inquit, ut non per annum tantum,
sed usque in finem mundi languore etiam detinear acriori. Hoc dicto anima
reportatur ad corpus, et per annum unum languore detenta multos, quibus 20
hec retulit, ad penitentiam animavit et post annum unum iterato defuncta
transiit ad superna.

1 languori... morte] labori concessa morte finem imponeret P2. 2 sed] se 1'3. | eligas] elige
P2. 3 decedis] discedis P2; decedas M4. 4 languore] langore W2, P2. | purgatorio] folgt
purus P2. 5 penam presentem] presentem penam P2. 8 tuum] nicht in W2. 9 est] nicht in W2.
10 angelus] nicht in M4. | anima... 11 torquebatur] torquebatur anima P2. 11 ei] nicht in W2.
| languore] langore W2, P2. 12 seductor] folgt inquit P2. 13 angelus] angele P2. | qui] quid
P2. | multis] permultorum P2. | pro tribus] pro trium P2, M4. | spatiis] spatio P2. 15 nisi]
solum (nisi ergänzend genannt) Bo. | Tu tui] tu Bo; tamen tui W2, M4; tui tamen P2.
16 miseretur] miserebitur' W2. 17 nundum] korrigiert aus mundum V3; nondum W2, M4.
annum unum] unum annum P2, M4. | languorem] langorem W2, P2. 18 expertus] expartus
V3. | expertus es] sustinebas P2. | annum] folgt unum P2. 19 usque] nicht in Bo;
nachträglich eingefügt V3. | languore] langore W2; languori M3. 20 reportatur'] deportata P2.
et] nicht in P2. | unum] nicht in W2; in P2. | languore] langore W2, P2; languorum M4.
multos] multis W2. 21 hec] hoc W2, P2, M4. | annum] nicht in W2. | unum] nicht in P2.
iterato] iterum P2. | defuncta] defuncto M4. 22 transiit... superna] ad superna transiit P2; folgt
[particula] xiia P2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften