Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0905
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

900

BUA 11,51

[12] Proinde circa Mm CCm vicesimum sextum annum incarnationis
dominice res mirabilis accidit in opido Nivellensi. In hac urbe, ut pluribus
adhuc viventibus notum est, mulierum devotarum, que Beguine dicuntur,
nunc late diffusa per orbem religiositas inchoavit.15 Harum perplures, que
magis spirituales erant, igne sacro16 acriter sunt accense et hoc in membris 5
tantum, in quibus magis peccaverant, postquam ad agnitionem venerant
veritatis. Alie in lingua contra ingluviem vel loquacitatem, alie in auribus
contra susurrium, alie in manu contra opus illicitum vel contactum, alie in
pede vel tibia contra immoderatum discursum, atque alie in pectoris medio
contra cogitationes turpes vel temptationum consensum mirabiliter 10
torquebantur et hoc per tempus secundum magis aut minus, quo peccatis et
negligentiis suis fuerant irretite. In ecclesia ergo sancte Gertrudis virginis17
deportate, curate sunt et membra, que ignis exusserat, ut in aliis consuetum
est, denigrata speciali miraculo contra naturam ad colorem et formam et
vigorem pristinum redierunt. 15

Et ne hoc casu et non miraculo fieri probaretur, quedam puella vite secularis
de suburbio Nivellensi allata est igne sacro succensa, clamans et dicens: O
sancta Gertrudis virgo, Beguina non sum, ut quid ergo succendor? Nec
mora, manus illius adusta cum parte brachii a parte residua cecidit quasi
carbo. Et hoc velut beata Gertrudis puelle manifesto miraculo responderet: 20

1 Proinde] deinde W2. | Mm] milesismum V3. | Mm...2 dominice] annum incarnationis
dominice Mm CCm XXVIm P2. | vicesimum sextum] xxvim W2. M4. 2 accidit... Nivellensi] in
oppido Nivellensi accidit P2. 3 Beguine] beghine V3, W2; begine M4. 4 perplures] plures P2.
5 hoc] nicht in P2. 6 venerant... 7 veritatis] veritatis venerant P2. 7 Alie] ille M4. | vel] atque
W2. 8 susurrium] korrigiert aus susurium V3. | manu] manibus M4. | contactum] contractum
V3. 9 vel] folgt in W2, P2, M4. | immoderatum] folgt incessum vel P2. | discursum]
discursivum P2. | atque] nicht in P2. | in] nicht in M4. 10 cogitationes turpes] turpes
cogitationes W2. 11 magis] maius W2, P2, M4. 12 suis] nicht in W2, P2, M4. | Gertrudis]
Gerdrudis M4. 13 curate] ergänzt aus Colvl627; contracte Bo, V3; extincte W2, P2, M4.
sunt] nicht in W2. 14 denigrata] folgt sed P2. | miraculo] folgt et P2. 16 probaretur]
crederetur P2. | puella] nicht in M4. 17 succensa] accensa M4. 18 Gertrudis] Gerdrudis M4.
Beguina] beghina V3, W2; benigna P2; begina M4. 19 adusta] korrigiert aus adustra V3.
cecidit... 20 carbo] quasi carbo cecidit P2. 20 Et... velut] quasi P2. | hoc] hec V3.
Gertrudis] Gerdrudis M4. | responderet] respondet V3.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften