Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0981
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

976

BUA 11,54

Pavefacte ergo propter silvarum proximarum pericula flere ceperunt. Quibus
flentibus vehementer subito iuvenis apparuit coram eis. Erat autem iuvenis,
ut mihi earundem una narravit, crine crispo et croceo, alba indutus tunica et
albo pariter colobio superducto. Salutatis autem illis, ab eis, quo pergerent,
inquisivit. Respondentibus eis vero in Lenlos ire vellemus, si viam sciret, 5
inquirunt. Et ille: Scio, inquit, me sequimini. Illo igitur cum silentio
precedente secuntur et ille. Nec fuit aliqua earum, que aliquid loqui poterat
pre nimio mentis gaudio vel stupore. At ubi properantes viderunt villam,
subito in ictu oculi ductorem iuvenem perdiderunt. Que mox prostrate in
terram amare ceperunt flere, quod ductori tanto nihil amplius sunt locute. 10
Ad cor autem post lacrimas redeuntes, Deum magnifice collaudarunt et
sepius dulce factum ad memoriam reducentes, exinde in spirituali vita tali
solatio profecerunt.

[11] Consimile prope duobus fratribus ordinis predicatorum, ut per fratrem
Hernicum de Colonia, predicatorem elegantissimum inter fratres,8 15
indubitabili relatione didicimus. Contigit in partibus Galliarum illo ordine
noviter inchoato,9 gradientibus duobus fratribus predicatoribus ieiuniorum
tempore ante pascha, cum iam instaret tempus prandii, hora nona, et secum
quererent, quis fidelium eos ad refectionem reciperet in terra rara hominibus
et ignota, subito affuit iuxta eos vir elegantis forme et habitus peregrini 20
dicens: Quid confertis inter vos, fratres mei? Illis autem verecundantibus
dicere, quid dixissent, ait eis: Modice fidei de hoc inter nos dubii querebatis,
quis vos ad refectionem reciperet in terra rara hominibus et ignota. Christo
credite veritati, qui non hesitantibus et in se confidentibus repromisit dicens:

1 silvarum... pericula] pericula am Rand von anderer Hand ergänzt Bo; silvarum proximarum
longitudinem (longitudinem am Rand ergänzt) V3; silvarum pericula proximarum W2, M4;
silvam proximam P2. 3 earundem] earum P2, M4. 4 eis] eo M4. 5 eis vero] vero eis W2,
M4. | Lenlos] Leulos Bo, V3. | vellemus] korrigiert aus vllemus V3. | sciret] scirent W2;
nescire M4. 7 poterat] posset P2. 9 ductorem] nicht in M4. 10 sunt] sont V3.
13 profecerunt] folgt [particula] xi P2. 14 Consimile] sonsimile (sic) M4. | ordinis]
nachträglich am Rand ergänzt V3. 15 Henricum] Hamricum M4. 16 illo] folgt tune W2, M4.
17 gradientibus] folgt namque P2. | duobus] nicht in M4. 18 nona] nicht in Bo.
19 hominibus... 20 et1] et hominibus M4. 21 mei] nunc Bo, V3. 22 ait] ais P2. | nos] vos V3,
W2, P2, M4. 23 rara] nicht in P2. | hominibus et] et hominibus M4. 24 et] sed M4.
confidentibus] confitentibus P2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften