Metadaten

Hampe, Karl [Editor]; Baethgen, Friedrich [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1910, 13. Abhandlung): Mitteilungen aus der Capuaner Briefsammlung (I/II) — Heidelberg, 1910

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.32159#0037
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Mitteilungen aus der Capuaner Briefsammlung I, II.

37

furtiva suggestione per sumrnum sibi peciit pontificem 93) confirmari
et iura ecclesie nostre quod a gravius ferimus, quam si hoc contra
personam propriam perpetraret, nixus est in omnibus decurtare. Nec
satis est, quod b proventus diripit, sed et sibi proprietates ascribit.

Licet autem multo prius gesserit malum animum, aperte tamen
tunc cepit preconceptam virulenciam eructare, quando missis giadia-
toribus suis sub occasione qua voluit unum ex familia nostra fecit
in platea publica trucidari. Ex tunc autem in odium nostrum crescens,
motum animi, quem de homine nostro taliter interfecto nos debue-
ramus habere, ipse quidem in suis operibus demonstravit, dum sicut
conqueri debebat offensus, ita gurguliiare non cessavit offendens. Sic
autern ab amicicia nostra passim sine quavis occasione recedens, et
in detrahendo factus est nobis ernulus et in offendendo durissimus
inimicus.

Ut c autem perversorum more, qui, quod sibi inpingi d metuunt,
prius inpingunt aliis, quam hoc sibi ab aliis inpingatur, iuxta quod
dicitur: quia, quod axis deberet facere, rota facit, falsis nos posset
insimulare criminibus, nuper ad vos suas dicitur litteras transmi-
sisse, in quibus illarum culparum infamia nos respersit, quas ideo
ignoramus, quia nec ipsas commisimus, nec illi, qui e tale fabricavit
mendacium, nos ipse fecit consilio interesse. Quia vero non egre
ferre non possumus, si coram vobis, quibus racione vicinie exemplo
bonorum operum relucere debemus, tam frivolis detractoris latratibus
deferamur, rogamus vos prece qua possumus, quatinus pruritum
lingue frenetice retundentes, non prius f velitis credere falsitatem,
quam noveritis seriem veritatis, sed, sicut unquam cura g boni sta-
tus Capue vos sollicitat, in quo b tocius provincie uti.litas publica
continetur, mittatis, si placet, aliquem sapientem ex sapientibus
vestris, qui 1 inter innocenciam nostram et culpam eius queat dis-
cernere, si per eum non steterit. materiam inter nos dissensionis k
aufferre.

a) qua Hs. — b) Das Zeiehen fiir quia Hs. — c) Das Folgende bis consilio
interesse ist auch in das Schreiben unten Nr. 4 aufgenommen, aber dort in
unserer Hs. nicht ausgeschrieben, so tlaß etwciige kleine Varianten der Vorlagc
nicht erkennbar sind. ■—• d) inpingingi Hs. — e) quo Hs. — f) plus Hs. —•
g) curam Hs. — h) So cloch ivohl, auf status beziiglich, in Übereinstimmung mit
der .gleichen Stelle in Nr. 4, S. 41 statt qua Hs. — i) Das Zeichen fiir quod
Hs. — k) dispensationis Hs.

y3) Innozenz III,
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften