Metadaten

Stoeckius, Hermann; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1913, 6. Abhandlung): Parma und die päpstliche Bestätigung der Gesellschaft Jesu 1540 — Heidelberg, 1913

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.33049#0042
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
42

Hermann Stoeckius:

tollantur. Nam foeda, quae in corporibus integris et solidis latent, cum
scinduntur et secantur, manifesta fiunt et foetent. Sublatis scissuris
et sopitis contentionibus, varietas et multitudo tolerari posset, imo
commendanda esset, ut cuique liberum foret, ea vocatione, eo spiritu
ad serviendum Deo accedere quo vocatus esset in illa permanere. In
varietate decor est et pulchritudo 1). Quantum vero sit difficile huiusce-
modi varietatem et multitudinem per traditiones et constitutiones
humanas reprimere et confusionem per eas in Ecclesiam inductam
tollere, anteacta concilia manifestissime testantur 2). Quo magis enim
eohibere et coercere conata sunt, eo magis excreverunt et inundaverunt,
more aquae fluentis, quae, obstruso sibi uno meatu et exitu, plures
quaerit et invenit, instar hydre, cui, uno capite amputato, septem
pululant, veluti iura civilia, quibus, quo magis commentaria applicari
vetitum est 3), eo plura applicata fuere. Nitimur in vetitum semper,
cupimusque negata. Ubi lex vetans intravit, iniquitas superabundavit 4).

Rationi sane multum congruere videtur, ut 5), sicut una tantum
est religio, ab uno authore Deo et Papa vicario eius procedens, habens
tria vota, in quibus, ut essentialibus seu substantialibus religionis,
religiosi omnes conveniunt, ita in accidentalibus, ex quorum varietate
ambitiones, invidiae, contentiones, scismata et confusiones in Ecclesia
et omni populo christiano oriuntur, concurrere deberent. Et sicut
seculares clerici omnes, post Christum, sub uno duce Petro in uno
habitu, uno vitae genere et instituto militant, ita et religiosi omnes,
sub uno Paulo vel alio sibi in ducem et patronum eligendo, Deo et Christo
serviant. Diversitate illa nimia sublata, lites inter eos de praelatione
abhominabiles, rixae et contentiones tam inter eos quam cum clericis
secularibus vigentes; laici quoque minus infesti clericis essent; alia
quam multa scandala et mala forte cessarent et de Ecclesia tollerentur.
Non tam indulgenter cum peccatis populorum ageretur et ecclesiasticae
disciplinae nervus in melius restitueretur, regulae, habitus, vitae doc-
trinae uniformitas omnes communiter et unumquemque in se ordinem
sonaret; saturitas non parum prodesset; si enim non fuerint saturati,

abusuum per generale concilium facienda in der Vatikanischen Bibliothek,

Barber. lat. 1165; cf. Tacch. Vent., Doc. ined., n. 59, p. 580 und supra
p. 17, Anm. 73.

P I. Cor. VI; Eph. IV. Psal. XLIV, 9. - 2) Conc. Later. IV (1215);
Lugd. II (1274). Cf. Decretal. Gregor. IX, lib. III, tit. XXXVI, cap. IX;
Sexti Decretal. lib. III, tit. XVII, cap. un. 3) Cod. lib. I, tit. XVII, de vet.

iure enucleando § 12. — 4) ,,Lex aut.ern subintravit, ut abundaret delictum.
Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia.“ Röm. V, 20. —

5) Card(inalis) Hostiensis, Summa Aurea, in Prooemio, post Paulum (Castren-
sem) quaest. III. Joannis de Imola in el. I de elect. Jac(obus de Porta Raven-
nates) 1 et in 1. I § sed neque ver. si omnia. Cod. lib. I, tit. XVII, de vet. iure,
enucleando.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften