Parma und die päpstliche Bestätigung der Gesellschaft Jesu 1540. 45
tium subversionem utilia sunt, et cum ceteris Apostolis eodem spiritu
et eiusdem vestigiis ambulavit et acerrimus reprehensor fuit eorum
qui dicebant: „Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, ego autem
Christi“ 23); obsecrans eos ut idipsum omnes saperent, dicerent, in eodem
sensu, in eadem doctrina perfecti essent, non languentes circa quae-
stiones inanes et verborum pugnas, ex quibus oriuntur invidiae con-
tentiones, blasphemiae, suspitiones malae, et conflictiones hominum
mente corruptorum 24). Quid nunc diceret si audiret dicentes: ,,Ego
sum Benedicti, ego Basilii, ego Augustini, ego Hieronymi, ego Domi-
nici, ego Francisci“, et id genus ? et videret eos sicut nomine, ita scien-
tia, sensu doctrina, officio, cultu, caerimoniis, vita, habitu difformes et
dissidentes, et maioritate et precedentia certantes; dissensionisque et
certaminis eiusdem occasionem in religiosas mulieres transmittentes,
plebes et populos disserentes, sanctosque viros, in coelesti patria, aeterna
illa beatitudine perfruentes (immo cum Christo) de gradu et praelatione
contendere facientes, et unumquenque professionis et ordinis sui sanctum
prae aliis honorantes et magnifacientes, ne ipsum quoque coelum pa-
catum sinant. Que sane credendum est authores et fundatores suos
sanctos abhoruisse. Sed a bonis initiis mala plerumque oriuntur.
Laudanda esset religionum varietas iuxta illud: „Astitit regina a
dextris tuis circumdata varietate“ 25). Gaudendum quoque esset sive
ex voluntate bona et charitate, sive propter invidiam et ex contentione,
sive per occasionem sive per veritatem Christus annunciaretur. Noluit
enim Christus ejicientem daemonia in nomine suo prohiberi, licet eum
non sequeretur, dicens suis discipulis: „Nolite prohibere eum; nemo
enim est qui facit virtutem in nomine meo, et possit cito male de me
loqui; qui enim non est adversum vos, pro vobis est“ 26). Sic haec
in Ecclesiae aedificationem, ornatum et pulchritudinem, non in confu-
sionem et vituperationem cederent, sic divini cultus augmentum, non
diminutionem, operarentur, sic modestia eorum omnibus hominibus
nota esset et nemini daret ullam offensionem, sic scandala super relata
cessarent. Sed, cum in dies ea omnia augeri et multiplicari cum nimia
diversitate et multitudine religionum conspiciantur, opus est remedio,
quia tantum in bonis pestifera est varietas, diversitas, discordia et
separatio; quantum in malis salubris et optanda, ut ex linguarum et
maris rubri divisione satis manifeste probatur 27). Est enim plena peri-
culis, onusta dispendiis et in divinae maiestatis conspectu redditur
exosa discordia 28) corrigenda et emendanda et non toleranda videtur; vestis
quippe filiae regis, ita diversis celebrationibus et observationibus variari
23) I. Cor. I, 12. - 24) I. Tim. VI, 4; I. Cor. I, 10. - 2S) „Astitit re-
gina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate.“ Psal. XLI V,
9. - 26) Marc. IX, 38ff. - 27) Gen. XI, 1-10. Exod. XIV, 16-31. -
28) Clementinarum lib. III, tit. VII, cap. II. Augustinus, Epistola ad
Casulanum, bei Migne P. L. XXXIII 151.