46 H. Stoeckius: Parma u. die päpstl. Bestätigung der Gesellschaft Jesu 1540.
permitti debet, ut non adversis contentionibus dissipetur. Remedium
autem oportunum ipsimet religionum seu ordinum rectores et vertices, si
sibi ante oculos Jesum Christum posuerint, si se invicem dilexerint, si non
quae sua sunt, sed communia et Jesu Christi quaesierint, facile adhi-
beri poterit. Audiant Paulum (ad) Philippenses dicentem: „Si qua ergo
consolatio in Christo; si quod solatium charitatis; si qua societas
spiritus; si quae viscera miserationis, implete gaudium meum ut idem
sapiatis, eandem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate
superiores sibi invicem arbitrantes“ 29). Dominus corda eorum illuminet
et dirigat ut viam pacis eligant aliosque in eandem ducere studeant.
Si qui autem pervicaces in sua professione persistere vellent, nudati
privilegiis et alios recipere prohibiti, suo ingenio sub, ordinario iudice,
relinquendi essent.
Tanta vero et tam multiplici religionum diversitate permanente,
lis et controversia inter eos tanto tempore versa et adhuc vertens de
et super praelatione et praecedentia, in publicis maxime supplicationi-
bus, salubri constitutione dirimeretur; quia, non sine scandalo et sub-
versione populorum, contentio huiusmodi nutritur. Utiliter etiam tanta
illa varietas in divinis officiis tolleretur, quia, dum unusquisque modum
a se inventum laudat et sequitur, alios contemnit, rixatur et scandalum
auditoribus parit.
Et forte cantus et sonos moderari non esset inutile.