Metadaten

Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1913, 9. Abhandlung): Beiträge zur Geschichte der Herzöge von Burgund: IV. König Heinrich V. von England und Herzog Johann von Burgund im Jahre 1414 — Heidelberg, 1913

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.33052#0015
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Beiträge zur Geschichte der Herzöge von Burgund. IV.

15

alliganciam faciet cum dominis antedictis absque voluntate et
consensu dicti domini ducis.

VII. Item voluerunt dicti ambassiatores, quod huiusmodi
alligantie et amicicie reales sint et perpetue contra omnes gentes
qui vivere possunt vel mori; exceptis pro parte dicti domini ducis
adversario Francie, quem dominumsuum superiorem esse pretendit,
Delphino Viennie et eorum successoribus, domino Brabancie,
domino de Nevers et ipsis qui filiabus dicti domini ducis matri-
monialiter copulati sunt vel erunt, comite Sabaudie, comite Hanau-
die, rege Ispanie et duce Britannie, si ipsos regem et ducem dictus
dominus noster rex excipere voluerit.

In isto articulo septimo quantum ad dictum terminum ,,erunt“
in ipso articulo comprehensum petebant deputati predicti pro
parte domini nostri regis ipsum terminum propter eius incertitu-
dinem tolli et subduci.

Ad quod responsum fuit per ambassiatores dicti domini ducis,
quod ille terminus in instruccione sua fuit expresse comprehensus
et ideo ipsum abolere non possent, sed in adventum ambassiatorum
domini nostri regis ad dictum dominum ducem congruum super
hoc ipsi ambassiatores dicti domini nostri regis reportabunt re-
sponsum.

[Questiones],

Super premissis materiis mota fuerant multe questiones et
dubia per prenominatos deputatos domini nostri regis et respon-
siones facte per ambassiatores antedictos sub forma que sequitur.

Primo. Qui, quales et de quibus partibus erunt quingenti
armati, quos dictus dominus dux Burgunclie mittere debeat vir-
tute alliganciarum preclictarum ad servicium prefati domini nostri
regis.

Responsio. Ad quod responsum fecit per ambassiatores
antedictos, quod dicti viri armati essent Burgundi, Picardi et
Flamengi; et tales videlicet, pro quibus dictus dominus dux Bur-
gundie respondere voluerit et qui a servicio prefati domini nostri
regis quamdiu ipsos habere voluerit nullatenus recedent, dum-
tamen eis satisfaciet pro servicio, si ipsos ultra tres menses pre-
dictos habere voluerit.

II. Item si dictus dominus noster rex Anglie ex causis ante-
dictis personaliter transmeare decreverit, quis erit ductor sive
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften