Metadaten

Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1913, 9. Abhandlung): Beiträge zur Geschichte der Herzöge von Burgund: IV. König Heinrich V. von England und Herzog Johann von Burgund im Jahre 1414 — Heidelberg, 1913

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.33052#0018
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
18

Otto Cartellieri:

vere consueverunt, absque inferendo aliquam guerram in eisdem
terris. Et si aliqui prefato domino nostro regi vel predicto domino
duci impedimentum inferre vellent, pro suis viribus ipsos communi-
ter impedirent.

VII. Presupposito et dato, quod dictus dominus noster rex
aut sui, transeundo per regnum Francie una cum dicto domino
duce, aliquod fortalicium invadere aut gentes capere vel guerras
movere extra terras inimicorum prefati domini ducis voluerit,
eciam in terris dicti adversarii Francie, quid faciet dictus dominus
dux.

Responsio. Super ista questione multa prolocuta sunt et
disputata liinc et inde; finaliter tamen dixerunt dicti ambassiato-
res, quod ad dictam questionem dominum suum ducem predictum
consulere oporteret et nescirent neque auderent aliter respondere
in hoc casu.

VIII. Presupposito, quod dominus noster rex aut sui et dictus
dominus dux in dictis conquestis aut aliquibus earum victoriam
obtinerent et postea adversarius Francie vel alius quiscumque
pro terris obtentis recuperandis et subiugandis guerram movere
voluerit, an dicti dominus noster rex et dux invicem assistere
debeant.

Responsio. Credunt, quod sic, et alias esset imponere fraudem

legi.

IX. Si dominus noster rex aut sui inchoata iam guerra ex
causis regnum Anglie concernentibus ad Angliam redire decreverint
et realiter revertantur, numquid dominus dux et sui eidem domino
nostro regi et suis assistere debeant in redeundo prout et sicut
in eundo assistebant.

Responsio. Dicunt quod sic, quia hoc vult bona ficles.

X. In eventum quo dictas alligancias, confederaciones sive
amicitias iniri, concordari et firmari contigerit, qualem securita-
tem exhibebit prefatus dominus dux de inviolabiliter tenendo
et observando easdem.

Responsio. Quod securitates inter principes consuetas, vide-
licet litteras sigillatas cum magnis sigillis et eorum manibus, iura-
menta solemnia tactis sacrosanctis, eciam super corpus domini-
cum, et alias racionabiles securitates avisandas pro bono utriusque
partis, ita quod paritas ex utraque parte observetur.

Excepcio. Ad quod per deputatos dicti domini nostri regis
exceptum fuerat, quod—considerato quod dictus noster rex
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften