Studien zur Kirchen- und Reichsreform des 15. Jahrhunderts.
35
Post tempus vero dicti Constantini et precipue imperiali sede vacante
hanc sibi deberi prioritatem quandoque lege divina, quandoque concessione
principum suis epistolis Romani episcopi quidam sibi asscripserunt.
Hanc eciam successive extenderunt auctoritatem in omnes episcopos et
ecclesias, populos et singulares personas sub excommunicacionis et interdicti
divinorum officiorum aut alterius cuiuslibet ecclesiastice censure et anathema-
tis inflictione [et] penarum diversarum pro beneplacito eorundem.
Consequenter vero eisdem intendentibus de omni iurisdictione seu coac-
tiva potestate super omnes ecclesiarum ministros et ipsorum collegia, ipsa
quidem utentes tamquam sibi convenienti ex concessione principum, quam-
diu potens extiterat Romanorum princeps, ipsius regnum integrum et plena
sedes, illa vero deducta in sedicionem ac divisionem et precipue vacante per
temporum intervalla freti sunt hac potestate quidam Romani pontifices tam-
quam sibi lege divina concessa sic, quod multi eorum in suis epistolis expres-
serunt sibi convenire eciam omnium temporalium ecclesiasticorum disposi-
cionem seu distribucionem pro voto videlicet eorundem, archiepiscopatuum,
episcopatuum, abbaciarum et aliarum dignitatum necnon officiorum et
beneficiorum ecclesiasticorum quorumlibet absque cuiusquam collacione vel
persone singularis dignitatis seu auctoritatis requisicione aut consensu.
Nec hiis contenti aliqui ipsorum episcoporum Romanorum eciam in
eorum epistolis expresserunt auctoritatem seu iurisdictionem coactivam su-
premam super omnes mundi principatus, populos et singulares personas sibi
lege divina deberi, dicentes se solos in mundo esse Christi vicarios, qui fuit
rex regum et dominus dominancium, et per hoc vendicarunt et venclicant sibi
titulum plenitudinis potestatis, per quem ad eorum auctoritatem pertinere
dicunt eciam omnia regna mundi et principatus eaque conferre et aufferre se
licite posse regibus et ceteris principantibus ipsorum mandata transgredien-
tibus, quamvis impia sint secundum veritatem et illicita sepe.
Ex hiis eciam visi sunt et videntur innuere quidam Romani
pontifices, quod sibi dumtaxat competat ius et libera facultas con-
vocandi et congregandi generale concilium in omni casu et quocum-
que articulo imminente in fide catholica in generali concilio discu-
ciendo.
Circa quod videtur michi distinguendum esse, aut quia agitur,
quod scisma in Romana ecclesia ortum sedari debeat et super hoc
sit ipsum concilium congregandum. In eo casu videtur michi, quod
solus Romanus princeps, sive annuant ipsi contendentes sive non,
illud ad aliquem locum tutum utrisque partibus convenientem
habeat convocare, prestando eis securitatem illic veniendi et standi
ac disponendi omnia, que requiruntur pro ecclesie reintegracione
et ita, quod ibidem in tali loco per ipsam congregacionem detur
pax ecclesie ipsique prelati non possint abinde recedere, nisi hoc
sit factum per eos ante omnia, ut elicitur XVII. di. § Hinc eciam.
Ubi Theodericus rex, qui tunc Romanum et occidentale rexit im-
3*