Metadaten

Hoffmann, Ernst; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1929/30, 3. Abhandlung): Das Universum des Nikolaus von Cues — Heidelberg, 1930

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39956#0044
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Oedanken zur Kosmologie.
(Cod. Cusan. 211, fol. 55v; siehe Tafel.)
i Consideravi, quomodo non est possibile, quod aliquis motus sit
precise circolaris. Unde nulla stella describit circulum precisum ab
ortu ad ortum. Necesse est igitur nullum punctum fixum in octava
spera esse polum; sed variabitur continue, ita quod semper alius
set alius punctus instabiliter erit in loco poli. Recedunt igitur et
appropinquant stelle a polo ad polum motu continuo.
Secundo consideravi, quod terra ista non potest esse fixa, sed
movetur ut alie stelle. Quare super polis mundi revolvitur, ut ait
Pitagoras, quasi semel in die et nocte, sed octava spera bis, et sol
10 parum minus quam bis in die et nocte.
Item consideravi, quomodo alii poli debent ymaginari eque-
distantes a polis mundi in equatore, et super illis revolvitur octava
spera in die et nocte parum minus quam semel. Et solare corpus
distat ab uno polorum illorum quasi per quartam partem quadran-
i5 tis, scilicet per gradus 23 vel prope. Et per circumvolueionem
mundi eciam circumvolvitur spera solis semel in die et nocte parum
minus, lioc est per sui circuli, ita quod in anno uno per
motum diei unius est retardacio; et ex illa retardacione oritur
zodiacus. Punctus autem in octava spera, qui in loco poli mundi
20motus ab Oriente in occasum visus est, continue parum remanet
retro polum; ita quod quando polus videtur circulum complevisse,
punctus ille nundum circulum complevit, sed remanet a retro
tantum in proporcione ad circulum suum in centum annis vel quasi,
quantum sol remanet retro in die uno. Et sicud punctus unus spere
25 solis semper remanet sub uno et eodem puncto octave, qui sub
polo motus revolucionis ab occidente fixe persistit: ita punctus
unus spere terre et solis remanet cum polo mundi fixe.

13. post in Cus. del. duobus
17. 1/364 perperam Clemens
18. post oritur Cus. del. oris
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften