Metadaten

Creutz, Rudolf; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1938/39, 3. Abhandlung): Medizinisch-physikalisches Denken bei Nikolaus von Cues: und die ihm als "Glossae cardinalis" irrig zugeschriebenen medizinischen Handschriften — Heidelberg, 1939

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41998#0029
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Cusanus-Studien: IV. Medizinisch-physikalisches Denken bei Nik. v. Cues. 29

qui, sunt afforismi sive maxime
propositiones quae tradidit
in hoc libro. Hoc autem nomine
est unum quod subjectum dici-
tur in scientia, dequoproban-
tur passiones in hac scientia
et non de constitutis1 afforismis.
Unde corpus humanum sub-
jectum est in hac scientia et non
maxime propositiones; prae-
terea subjectum in tota medicina
est corpus humanum. Cum ergo
hic traditur tota medicina tarn
theorica quam practica corpus
humanum est subjectum in hac
scientia. Intentio auctoris est
duplex, specialis et generalis,
Sp ecialis est colligere in hoc
volumine elegantiora dicta ab
antiquis de medicina. Generalis
est tradere scientiam ad con-
servandam sanitatem habitam
et amissam recuperare. Causa
suscepti operis est duplex, com-
munis et privata, communis
utilitas accidentium, privata
correctio antiquorum. Quidam
enim in medicina tantum
c onsiderab ant singularia,
alii tantum utilia. Unde ergo
ipse ostendat quod non solum
singularia sed et utilia conside-
randa sunt in medicina, com-
posuit istum librum. Titulus
aut em est ,, Incipit über
afforismorum Ypocratis“.
Dicitur autem afforismus
a quibusdam brevis sermo,
pauper in serinone, dives

multis experimentis unde
duo comprehendit seil, rationem
et iudicium universalium et par-
ticularium et utrumque mul-
tum tempus expostulat.
Item ars medicinalis est longa
quia in ipsam omnes alie scientie
incidunt, ut dicit Constantinus.
Contra probat propositum sum-
mum dicens ,,Quod tempus
est acutum“, id est disposi-
tio aeris est acuta et sic
variabilis. Varietas autem
aeris est causa brevitatis
vite et sic vita brevis. Item ex-
perimentum fallax, non in se
quia dicit Oribasius quod expe-
rimentum est quod a sapientibus
circa rationem est inventum et
sic fallax non in se, sed ratione
operantis, quia quod experimen-
tum convenit huic individuo,
non convenit alii, cum potesta-
tes quae sunt in hoc individuo,
non possunt omnes in alio repe-
riri, ut vult Porphirius. Unde ad
hoc, quia experimentum non sit
fallax, oportet considerare natu-
ram vel potestatem uniuseuius-
que individui. Ars longum
tempus expostulat, ex mul-
tis enim operibus nascitur unum
experimentum, ex multis ex-
perimentis una est regula,
ex multis regulis una est memo-
ria, ex multis memoriis unum
universale quod est principium
artis et scientiae.
Judicium, id est ratio, est dif-

1 Wort im Text entstellt.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften