Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
18

J. Koch und H. Teske Cusanus-Texte: I. Predigten, 6.

alius aeternaliter, ut etiam evangelistae utrumque exprimunt,
ita uterque panis necessarius petitur, scilicet de caelo super-
stantialis est, et qui de terra est. Et quia statim praemisit caelum
et terram, caelum temporaliter incorruptibile et terram corrupti-
5 bilem, ideo hic de pane caeli, scilicet incorruptibili, et terrae, scilicet
corruptibili, nos instruit, ut credamus ex praemissis talem panem
a Deo dari nobis posse et ut speremus eum nobis dari, quando
eum petiverimus. Omnis autem petitio caritatem pro forma prae-
supponit.
10 Et in hoc vide artificem maximum, ut ex primo sit probatio
omnium, scilicet: „pater noster qui es in caelis“; et in Om-
nibus sequentibus sit instructio in fide, in spe et in caritate. Haec
enim oratio: „sanctificetur nomen tuum“ nos instruit quid
credere debeamus de nomine seu Filio, quid sperare et quid amare.
15 Amor enim petit; quod amamus, desideramus et petimus. Ita
quidem facit in omnibus.
Ista etiam oratio: „panem nostrum cotidianum sive
superstantialem da nobis“, in hoc quod dicit „nobis“,
nos instruit quomodo unus est panis multorum et haec multitudo
20 est unita multitudo ad recipiendum unum panem. Et in hoc ex-
primitur natura ipsius panis supermiranda et habitudo ecclesiae,
et quomodo capacitas illius panis est in ecclesia.
31. Deinde sequitur: „et dimitte nobis debita nostra“.
In hoc ostenditur fructus panis mediante quo petere possumus
25 dimitti debita: de fructu passionis et satisfactionis Christi pro ec-
clesia omnia complectitur, et quod non potest peti ista remissio
c 13v nisi || in unitate ecclesiae, per hoc quod dicit „nobis“, et infinita
horum quae hic continentur.
10. omnipotentem post artificem add. et del. Cus.
15. intelliguntur (?) post et add. et del. Cus.
25. peccata post dimitti add. et del. Cus.

1. Matth. 6, 11: Panem nostrum supersubstantialem d.n.h.; Luc. 11, 3:
P. n. cotidianum d.n.h. Sermo 18 n. 24, p. 56, lseq.
6. cf. Sermo 18 n. 26, p. 58, 8seq.
8. cf. I. c. n. 2, p. 26, 9.
10. cf. I. c. n. 6, p. 28, 25seq.
12—14. cf. I. c. 7i. 11 (quid credere debeamus de nomine seu Filio), 12
(quid sperare), 13 (quid amare).
17—22. cf. I. c. n. 29, p. 64, lseq.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften