Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
130

J. Koch und Ii. Teske Cusanus-Texte: I. Predigten, 6.

11.
1. Cur Magister noster docuit nos orare ? Propter excellen-
tissimam orationis virtutem.
2. Cur ita brevem composuit orationem ? Quia ipse Magister
s unicus.
3. Quare incepit eam Pater et non Deus vel Dominus?
Quia pater nihil negat.
4. Quare noster ? Ut quisque eundem Patrem adoret et fate-
amur nos fratres et unum colamus Deum.
io 5. Quare qui? Quia est absolutus ab omnibus.
6. Quare es? Quia ipse solus est, et absolutum esse est
paternum, ideo omnia sunt.
7. Quare in ? Quia ipse, qui est ab omnibus absolutus, est in
omnibus.
15 8. Quare caelis ? Quia qui est in caelis, est in omnibus, quia
in altiori natura est inferior.
9. Quare Pater noster? Quia unanimes orare debemus.
10. Quare qui es? Ad differentiam temporalis et instabilis
patris.
20 11. Quare in caelis? Quia ibi proprie est, ubi nulla trans-
mutatio.
12. Quare Pater noster qui es in caelis? Ut omnes ad
eundem unum convertamur.

12.
1. Cur docuit petere ? Ut fateamur omnia ex gratia nos habere.
2. Cur voluit, ut prima petitio foret: santificetur nomen
tuum? Quia est illuminatio intellectus.
3. Quid est sanctificetur ? Quia propter hoc sumus, ut
cognoscamus gloriam et sanctificetur a nobis.
20. transmutatio] est add. m. post. V2
26. prima corr. ex primo V%

2. Sequentes numeri marginales ex V2 desumpti sunt.
4. cf. Sermo 17 n. 29, p. 16, 22. — Matth. 23, 10.
7. cf. Luc. 11, llseq. ECHARDUS Tractatus super Oratione Dominica
n. 2, Lat. Werke V p. 110, 6.
8. ECHARDUS l. c. n. 3, p. 111, 1.
10. cf. Sermo 18 n. 9, p. 32, 18seq.
11. cf. ib. n. 8, p. 32, 2seq.
13. cf. ib. n. 10, p. 34, 6seq.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften