Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
132

J. Koch und H. Teske Cusanus-Texte: I. Predigten, 6.

4. Quid est nomen? Nomen est notitia seu revelatio Patris
et Filius seu aequalitas.
v2 ii3 ra || 5. Quid tuum? Quia nomen, quod est Patris nomen, est
Filius; in Filio nominatur Pater.
5 6. Cur dixit: sanctificetur nomen tuum? Quia sancti-
ficatio est receptio Patris et Filii.
13.
1. Cur secundam subiunxit petitionem de regno ? Nam ad
notitiam Patris et Filii sequitur pax et felicitas quae regnum.
io 2. Cur dixit adveniat? Ut sciamus futurum et'non huius
mundi, quia Spiritum capere non potest.
3. Cur dixit regnum? Quia regnum unio seu nexus. Con-
venit igitur Spiritui Sancto.
4. Cur dixit tuum? Ut sciatur esse aeternum et consubstan-
15 tiale Patri.
5. Cur dixit: adveniat regnum tuum? Quia orans est
capax regni, sicut corpus vitae adveniente anima.
14.
1. Cur tertiam petitionem subiunxit: fiat etc.? Quia aliter
20 praemissa petitio non habet locum, nisi fiat etc.
2. Cur fiat? Est Verbum Dei: ,,fiat lux“.
3. Cur voluntas? Est Spiritus Sanctus.
4. Cur tua? Quia Spiritus est Patris ut fontis.
5. Cur: fiat voluntas tua? Quia omnipotens.
25 6. Cur adiecit: sicut in caelo, et in terra? Quia in caelo
non est nisi voluntas Dei.
7. Cur dixit sicut? Ut se habeat mundus in similitudine illius.
27. habet V2
1. cf. Sermo 17 n. 27, p. 14, lOseq.; Sermo 18 n. 11, p. 34, llseq.
3. cf. Sermo 18 n. 11, p. 36, 12seq.
8. cf. Sermo 18 n. 15, p. 40, 16seq.
10. cf. ib. n. 16, p. 42, 23seq.
12. cf. Sermo 17 n. 28, p. 16, 2seq.; Sermo 18 n. 14, p. 40, 2. 15.
16. cf. Sermo 18 n. 16, p. 42, 8seq.; n. 17, p. 44, 5seq.
19. cf. ECHARDUS l. c. n. 7, p. 116, 3seq.
21. Gen. 1, 3; cf. Sermo 17 n. 29, p. 16, 21; Sermo 18 n. 19, p. 48, 7.
22. cf. II. cc.
24. cf. Sermo 17 n. 29, p. 16, 18seq.; Sermo 18 n. 19, p. 46, 17seq.
25. cf. Sermo 71 n. 15, p. 108, 6seq.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften