Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hürten, Heinz [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1960, 2. Abhandlung): Brixener Dokumente , 5: Akten zur Reform des Bistums Brixen — Heidelberg, 1960

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42462#0027
Lizenz: In Copyright
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
IV. Visitationsordnung

25

specti de prophanacione, vt quia) non ordinati in presbiteros seu apostate
aliquorum ordinum, et circa hoc examinentur eorum formate et origo.
(12) Item qualiter sacerdotes sibi inuicem confiteantur, an in wlgari an
in latino, et quem modum habeant absoluendi et iniungendi penitentiam.
Et an absoluerit concubinarium, de quo non est spes, quod dimittat concu-
binam. [145r]
(13) Item si absque licentia episcopi vel vicarii aliquem ab excommuni-
cacionis sententia per episcopum vel vicarium eius lata seu in casibus epi-
scopalibus absoluerit.
(14) Item an tempore interdicti aliquem in cimiterio sepelierit aut
missas publice celebrauerit aut sanis sacramentum eucaristie ministrauerit
aut eciam solennisacionem matrimonii in facie ecclesie permiserit.
(15) Item an aliquis eorum interfuerit sponsalibus aut matrimoniis
clandestinis et postea non publicauerit.
(16) Item an aliquis eorum steuram seu exaccionem laicis persoluerit.
(17) Item queratur, quales sint redditus parochie et qualiter admini-
strentur.1
(18) Item de presbiteratus domo et utensilibus et reparacionibus neces-
sariis.8
(19) Item an vicarius, si sit ibi, habeat sufficiens stipendium a princi-
pali rectore siue ab illo, cui incorporata est forsitan illa ecclesia.9
(20) Item an plebanus ea, que deuocione fidelium ad fabricam ecclesie
seu luminaria deputata fuerint, debitis vsibus diligenter impenderit ac
conseruauerit et qui sibi circa hoc sint coadiutores. Et aput quem eadem
pecunia superextans sit deposita et an de illa fiat mutuum aliis, eciam pro
vsura aut aliunde, adeo quod difficulter recuperentur.
(21) Item quot ecclesias habeat filiales et quot capellas et an sint prouise
cum debito decore, videlicet an sint consecrate, an ne bene conseruentur
in tectis, libris, calicibus, corporalibus, ornamentis et aliis ad cultum diui-
num spectantibus et an sint benedicta.
(22) Item quot misse celebrari debeant omni ebdomada in huiusmodi
a) quia
7 G.: . . . quoniam ex defectu sufficientis provisionis illis, qui altari deserviunt,
eveniunt mala multa.
8 G.: ...tam in ecclesia quam alibi per matricularios seu per parochianos
faciendum.
9 G.: Item qualia habeat stipendia vicarius ille, qui deservit, sicut tactum est.
Et fiat sufficiens provisio per principalem sive sit ille curatus sive collegium iuxta
canonicas sanctiones. Et sciatur, quo privilegio gaudet curatus non residens et
si iuste.

5
10
15
20
25
30
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften