Metadaten

Nikolaus [Editor]; Hürten, Heinz [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1960, 2. Abhandlung): Brixener Dokumente , 5: Akten zur Reform des Bistums Brixen — Heidelberg, 1960

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42462#0030
License: In Copyright
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20
25

28 H. Hörten, Cusanus-Texte V. Brixener Dokumente • Erste Sammlung

(48) Item „qualiter iniungit penitentias et si absoluit eos, qui nolunt
habere propositum desistendi a peccatis“.18
(49) Item „quibus locis et temporibus audit confessiones; si pro peccatis
occultis dat penitentiamc) publicam“.19 [146v]
(50) Item si sacrum erisma, baptismum etc. decenter, honeste et secure
teneat.20
(51) Item si altare seu altaria sint integrat
(52) Item si habens contra proximum aliquid, se reconciliat cum eo et
an ne in peccatis mortalibus accedat altare.22 In hoc tamen potius monea-
tur quam inquiratur, quia de occultis respondere non cogitur.
(53) Item queratur a plebano, quos sibi accipiat in adiutores in con-
fessionibus audiendis circa pasca.
(54) Item si religiosi se ingerant eo inuito et parochiani sui omnes se
sibi uel ordinatis abeo represententd), licet aliis se dicant fuisse confessos.23
(55) Item si aliqui per negligentiam suam perierint sine sacramentis,
vt pueri uel egroti.
(56) Item „si mulieres habentes pueros ex concubinatu admittit solen-
niter ad purificacionem“, quoniam hoc fieri non debet.
(57) Item qualiter denunciet festa et que denunciet vacanda, quoniam
sepe contingit in hiis excessus.2i
(58) Item si habeat statuta sinodalia et si perlegerit ea et si publicauerit
suis sacerdotibus et ea, que sunt populo nuncianda.25
(59) Item si sciat cantare et legere et ordinem in missalibus et libris
horarum.
(60) Item si habeat in scriptis tenorem generalem preceptorum diuine
c) potentiam d) represententur
18 G.: ... ut rancore, furto, luxuria.
19 G.: . . . vel sollemnem, sicut faciunt stulti poenitentiarii in principio quadra-
gesimae mulierculis et hominibus, qui saepe nullam habent culpam aut saltem non
publicam super morte parvulorum suorum, et doceatur de omnibus verbo vel scripto.
20 G.: Item si ecclesiam suam cum sacris ornamentis et sacro erismate et fonti-
bus pro baptismo teneat decenter .. .
21 G.: ... si hostiam sacram mutat de mense in mensem vel crebrius vel super
his sollicite moneatur et doceatur. Es folgen unsere Fr. 6—8.
22 G.: Item si se reconciliet et per quos, dum vult celebrare.
23 G.: ...si parochiani sui omnes seu sibi vel ordinatis ab eo repraesentant,
licet ab aliis se dicant fuisse confessos.
24 G.: ... et laqueus, apponitur, si nescit. Anschließend: Item qualiter facit
absolutionem generalem in pascha, et si nescit, doceatur et detur sibi forma.
25 G.: et si sciat legere ea et si publicet ea, quae debet ex talibus populo nuntiare
et in hoc debent esse praelati paucis contenti quoad illa, quae concernunt tempo-
ralitatem ecclesie, sed magis de salute provideant animarum.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften