Carmina Leodiensia
11
III
Carmine qui gaudes et in usu carminis audes,
Carmina mitto tibi, mens tua quod sit ibi.
Omnia que crescunt pereunt et adulta senescunt,
d Aes aurum squalent, carmina sola ualent.
Carmine leniti tenet Orpheus antra Cocyti
Dantque locum manes Cerbereique canes.
Carmine placauit quod quisque mali tolerauit •
Fit, quod erat rabies, carmine summa quies.
5 Nulli tortores, nulli metuere dolores,
Nulla furente domo uerbera sensit homo.
Inmemores pen^, quos constrinxere caten^,
Inmemores irae fecit amore lirae.
Multis multa modis dum carmina copulat odis
10 Orpheus ante deos, carmine uicit eos.
Dum sua fila regit, Mortem ridere coegit,
Miraque res fuerat, quod sibi risus erat.
Arte lireque sonis mutauit iura Plutonis,
Mutat iura dei, dum miseretur ei,
75 Quasque timent misere Furias simulacra uidere,
Viderunt Furias tunc simulacra pias.
Nullum mente fera respexit iniqua Megera,
Miranturque rei, quod pauor absit ei.
Ad liricos cantus ita conticuit Radamantus,
20 Quod, dum uox sonuit, questio nulla fuit. |
fol.71z> Obstupuit Cloto fusoque coloque remoto
Nec dat lana coli uiuere siue mori.
Interea rores nullos hausere sorores •
Dum lira concrepuit, pena remissa fuit.
25 Inmemor ad cithar? modulamina pestis amar^
Vultur dat Tytio uiuere dente pio,
Ixionisque rota de montis uertice mota,
Carmen ut audierat, uoluere destiterat,
Tuque, propinquarum male quem fuga fallit aquarum,
30 Tantale, si superes, flumina non peteres.
Sisiphus auscultat modo nec sua saxa uolutat,