50
Joseph Georg Wolf
Tacitus, annales 14.42-45 (ed. E. Koestermann, Bibi. Teub., 1960)
[42] , Haud multo post praefectum urbis Pedanium Secundum servus ipsius interfecit,
seu negata libertate, cui pretium pepigerat, sive amore exoleti incensus et dominum
2 aemulum non tolerans. (2) ceterum cum vetere ex more familiam omnem, quae sub
eodem tecto mansitaverat, ad supplicium agi oporteret, concursu plebis, quae tot
innoxios protegebat, usque ad seditionem ventum est senatusque <obsessus>, in quo
ipso erant studia nimiam severitatem aspernandum, pluribus nihil mutandum censen-
tibus. ex quis C. Cassius sententiae loco in hunc modum disseruit:
[43] . ‘Saepe numero, patres conscripti, in hoc ordine interfui, cum contra instituta et
leges maiorum nova senatus decreta postularentur; neque sum adversatus, non quia
dubitarem, super omnibus negotiis melius atque rectius olim provisum et quae con-
verterentur in deterius mutari, sed ne nimio amore antiqui moris studium meum
2 extollere viderer. (2) simul quicquid hoc in nobis auctoritatis est, crebris contradictio-
nibus destruendum non existimabam, ut maneret integrum, si quando res publica
consiliis eguisset, quod hodie evenit, consulari viro domi suae interfecto per insidias
serviles, quas nemo prohibuit aut prodidit quamvis nondum concusso senatus con-
3 suito, quod supplicium toti familiae minitabatur. (3) decernite hercule impunitatem:
at quem dignitas sua defendet, cum praefecto urbis non profu<er>it? quem numerus
servorum tuebitur, cum Pedanium Secundum quadringenti non protexerint? cui fami-
4 lia opem feret, quae ne in metu quidem pericula nostra advertit? (4) an, ut quidam
fingere non erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna pecunia
transegerat aut avitum mancipium detrahebatur? pronuntiemus ultro dominum iure
caesum videri.
[44] , Libet argumenta conquirere in eo, quod sapientioribus deliberatum est? sed et si
nunc primum statuendum haberemus, creditisne servum interficiendi domini animum
sumpsisse, ut non vox minax excideret, nihil per temeritatem proloqueretur? sane
consilium occul<ta>vit, telum inter ignaros paravit: num excubias transire, cubiculi
2 fores recludere, lumen inferre, caedem patrare <poterat> omnibus nesciis? (2) multa
sceleris indicia praeveniunt: servi si prodant, possumus singuli inter plures, tuti inter
3 anxios, postremo, si pereundum sit, non inulti inter nocentes agere. (3) suspecta
maioribus nostris fuerunt ingenia servorum, etiam cum in agris aut domibus eisdem
nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent, postquam vero nationes in
familiis habemus, quibus diversi ritus, externa sacra aut nulla sunt, colluviem istam
4 non nisi metu coercueris. (4) at quidam insontes peribunt, nam et ex fuso exercitu
cum decimus quisque fusti feritur, etiam strenui sortiuntur, habet aliquid ex iniquo
omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur.’
[45] . Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, ita dissonae voces responde-
bant numerum aut aetatem aut sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miseran-
tium: praevaluit tamen pars, quae supplicium decernebat, sed obtemperari non pote-
2 rat, conglobata multitudine et saxa ac faces minitante. (2) tum Caesar populum
edicto increpuit atque omne iter, quo damnati ad poenam ducebantur, militaribus
praesidiis saepsit, censuerat Cingonius Varro, ut liberti quoque, qui sub eodem tecto
fuissent, Italia deportarentur, id a principe prohibitum est, ne mos antiquus, quem
misericordia non minuerat, per saevitiam intenderetur.