Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 17): Die letzten Strassburger Jahre: 1546 - 1549 — Gütersloh, 1981

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30258#0432
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
42.8

DIE LETZTEN STRASSBURGER JAHRE 1546-1549

multiplicatum et exasperatum1 est? Haec apud Rmam D.T., ea per se satis scientem et
deplorantem, non eo commemoro, ut Ecclesiae, quae Christi corpus est27, cuique de-
seruiunt angeli, authoritatem eleuem, sed ut moneam, quanto tarnen sit haecu Domini,
quantumuis sponsa, tarnen etiam ancilla, et eademv | [741,39b | adhuc admodum infirma
et multis incommodis obnoxia, infra suum sponsum suspiciendaw et audienda. Dicebat 5
mater Domini, quae Ecclesiae Christi excellentiam prestantissime representauit, mini-
stris in nuptijs: quid quid ille dixerit uobis, id facite27 28; idem omnino mandant semper
nobis, quaecunque uere Christi Ecclesiae sunt. Deinde etiam hoc a nobis Ecclesiae
dignitas postulatx, ne ei ascribamus, quae uitia per imperitiam uel per socordiam aut
etiam nequitiam suorum siue ministrorum siue etiam membrorum in doctrinam et ritus, 10
qui in Ecclesijs traduntur, quouismodo irrepserunty. Pridem enim hac grauissima iniu-
ria et contumelia Christi Ecclesiam afficiunt et multi et magni homines, ut ei acceptum
ferant, quicquid etiam apertorum uitiorum semel in publicam Ecclesiarum administra-
tionem inuasit. Sed ad rem.
Nos hunc honorem ueteribus cum patribus tum Ecclesijs libenter deferimus, ut 15
S[acro]sanctamz Domini caenam si ea iuxta Domini et institutum et praeceptum rite
celebretur, sacrificium uel oblationem uocemus, modo adsint e?a fidelium oblationes
precum, laudum et donorum pro Christo Domino in minimis eius pascendo, potando,
sub tectum recipiendo, uestiendo29 etc. Et Christus ipse immo- | 75,40a | leturb etpatri
etpraesenti | 132a | pio probatoque caetui fratrum cum clara omniquepraesentipopulo 20
plane intellecta praedicatione et celebratione mortis eius omniumque beneficiorum,
quae nobis meruit et confert, tum etiam sancta corporis et sanguinis eius dispensatione.
Legit Rma tua D. Veterum hac de re testimonia atque Sacri huius formas, quae apud
Sfanctos] Patres extant. Et Ratisbonae a me non semel audiuit nos mhil magis expetere,
quam ut huius sacratissimi mysterij administratio ad eum omnino modum restituatur 25
atque administretur, quo administrarunt omnes Episcopi et Ecclesiae iam inde ab Apo-
stolorum tempore usque ad D[ivi] Augustini temporac. Hoc est per sanctos probatos-
que ministros sanctis item probatisque Christi discipulis et ut sacrae lectiones, preces,
gratiarum actio, laudes Dei summa cum religione et add intellectum fratrum praesen-
tium, equo fides eorum aedificetur, exhibeantur6. Placet linquam latinam retineri in 30
templis, ut et eruditi in ea ad Christi religionem magis pelliceantur et ipsa quoque tarn
praeclarum et adeo late patens Dei donum Christo Domino magis sanctificetur. Interim
tamenf meminisse oportet illius magni praecepti Christi: praedicate Euangelium omni
creatu/rae30. Et quod 8spiritus pronunciat eosg pueris insanisque hominibush similes1
t) korr. v. B. C, S. - u) C; hac S. - v) C; korr. aus: eandem S.
w) S; korr. aus: suspiscienda C. — x) gestr.: nei ei S. - y) S; add. v. B. am Rand C.
z) C; korr. am Rand S. - a) gestr. S. - b) C; imoletur S.
c) C; korr. aus: Tempora S. - d) gestr.: aedificandam fidem Christi S.
e) —e) add. v. B. am Rand S; add. v. B. am Rand: exhibeantur C.
f) C; tum S. - g)-g) add. v. B. am Rand S; übern. C.
h) add. v. B. über der Zeile S; übern. C. - i) gestr.: sit S.
27. Vgl. Eph 5,2.3.
28. Io 2,5.
29. Vgl. Mt 25,36. 30. Mc 16,15.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften