Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0040
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
36 1. consilium admodum paternum

Itaque nihil cum eis tractandum erit de religione, cum sint tanquam anguillae
lubricae, et nihil omnino certi in manibus catholicorum haberi poterit.
| A viii a |

Hic se aperit malum, unde manant istae lachrymae, clare videt actum de regno
suo Pontifex, si semel de religione colloquium aliquod tentetur, occurendum 5
merito censet, verum sine praetextu non potest. Obtendatur ergo vel iure vel
iniuria protestantes anguillis esse magis lubricos ᵉ plenos flexuosis astutiis, in
apertum deduci non posse. Atque exceptio in promptu est, nec captum fuisse
unquam experimentum, et protestantes ipsos multis documentis comprobasse
nihil se magis quaerere quam veram et simplicem disceptationem. Quid 10
ergo sequetur, nisi pessimum anguem hic latere, quod ab omni colloquio ᶠ
tantopere abhorret pontifex, et, ubi spes aliqua est tractationis, ad eam impediendam
velut ad certissimum incendium accurrit?

Sed et superiori anno regia maiestas pro sua pietate optasset ac sperasset, suadente
Marchione Brandenburgensi electore ¹ , aliquam viam concordiae posse 15
inveniri ᵍ . Verum in primo limine iterum adversarii in lapidem impegerunt,
ostendentes, quam alienum animum habeant a concordia, quip- | A viii b | pe
qui excusso semel iugo obedientiae, non reformatum summum pontificem, sed
nullum, non remotos abusus aliquos a sede apostolica, sed ipsam sedem Apostolicam
destructam velint. 20

Quo indicio apparuisse hoc dicet, quod protestantes, cum de concordia authore
Marchione Brandenburgensi agitaretur, in ipso limine impegerint? Ne
in eo conventu, qui tunc promissus ac condictus fuit, praesiderent Romani
pontificis legati, nominatim caverunt protestantes, idque fecerunt ea causa, ne
quem defectionis a vera Christi doctrina et disciplina reum egerunt, quem fi- 25
dei proditorem, Ecclesiae vastatorem esse dicunt: eum pro legitimo antistite et
capite vel recipere vel agnoscere viderentur. Interim tamen minime repugnarunt,
quin et pontificem Caesar advocaret, et eius legatos admitteret ad audiendam
disceptationem, modo id fieret sine suo consensu ac comprobatione.

e) Drf. lnbricos.
f) Drf. colloqo.
g) inveniri, coepti sunt iterum Francfordiae tractatus partium: Concilium Tridentinum 4,

S. 184,24.

1. Kurfürst Joachim II. von Brandenburg (1505–1571); vgl. hierzu Concilium Tridentinum
4, S.169, Anm.3.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften