Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0050
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
46 1. consilium admodum paternum

articuli, tum doctrinae, tum caeremoniarum, tum disciplinae in perpetua controversia
manebunt inter partes, quae nunc dissident. »Nulla enim participatio
iustitiae cum iniustitia, nulla communio luci cum tenebris, nulla consensio
Christo cum belial« ¹ . Et certe, qui Christi iugum pertinaciter refugiunt ² ,
manent in ea, ad quam nati sunt, morte, ut nihil recti vel sani cogitare, dicere, 5
facere queant.

Additur ⁿ etiam, quod nescitur in ᵒ quibus tractanda sit concordia, nam non
omnes eadem sentiunt. Lutherani hoc volunt, illud petunt Zuingliani, ut reliquas
sectas omittamus.

Et hoc malitiose fingitur. Restituantur, quae Christus instituit et vetus obser- 10
vavit Ecclesia. Removeantur, quae contra haec, non nisi ab Antichristis invecta
sunt, et sarcta concordia erit cum omnibus, qui Christi sunt, sive ii Lutherani,
sive Zuingliani ab adversariis vocentur. Si qui autem alia requirant,
hos nec protestantes inter suos deputabunt.

Verum demus adhuc concor- | B ᵖ va| diam posse fieri et protestantes ad obedi- 15
entiam sedis Apostolicae posse adduci: Certum est tamen id nullo modo fieri
posse, nisi multa protestantibus permittantur.

Nihil permitti necesse est quam quae dominus aut praecipit aut permittit ea
autem homo, cur neget?

Quae etiam licet essent de iure positivo veluti communio sub utraque specie, 20
connubia sacerdotum et similia: non deberent tamen sine publica autoritate et
consensu in Ecclesia innovari.

Si nihil horum debet in Ecclesia sine publica autoritate et consensu innovari,
quare mutilata est communio Eucharistiae, non solum contra publicam autoritatem
et consensum totius Apostolicae et catholicae Ecclesiae, sed etiam 25
contra manifestum institutum Christi? Quod enim Christus instituit, id vetus
Ecclesia per totum orbem usque ad proximos quadringentos annos servavit,
et Graeca hodie ser- | Bvb| vat, nec ullo unquam oecomenico ³ , sicut nec cuin)
Addendum est: Concilium Tridentinum 4, S.184,35.
o) cum: Concilium Tridentinum 4, S.184,36.
p) Drf. A.

1. II Kor 6,14 f.
2. Vgl. Mt 11,29.
3. sc. oecumenico.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften