Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0076
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 486 ]

72
1. consilium admodum paternum

sti pugnat? Protestantes ea, quae Christus sancivit, quae per manus tradiderunt
apostoli, quae martyres et sanctissimi patres observarunt, restituta cupiunt.
Nihil vero sublatum, nisi quod his adversatur. Quare nemo cum illis
pacem facere detrectabit, nisi qui Antichristi spiritu occupatus regnum Christi
ferre non potest. 5

Haec omnia Reverendissimus dominus legatus non ignorat Caesariae et Regiae
maiestatibus esse manifesta, ac multo plura in hanc sententiam, quae hic
colligi brevitatis studium non permittit. | Dia|

Ut falsissime haec in protestantes confinguntur, ita nemini manifesta, sed
multis per calumnias persuasa esse possunt. 10

Restat nunc tractandum, qua via et ratione providendum sit periculo Turcico
salvis rebus religionis. Periculo Turcico provideretur, si ab utrisque, Catholicis
scilicet et protestantibus, auxilium maiestatibus suis tribueretur, sed dubitatur,
non posse id impetrari, nisi prius de religione inter eos convenerit.

Et quid facerent status imperii, dum per Romanam Aten ¹ et furias ab ea sub- 15
ornatas civilis belli faces perpetuo iniiciantur?

Igitur cum publica res religionis ʲ universali concilio, non autem in dietis particularibus
tractanda sit, Cumque catholici semper optarint concilium, ut patet
per Ratispo- | Dib| nensem recessum ² et per capitula ligae Catholicae.

Ergo particularibus regnis nullam de Christi religione apud se restituenda cu- 20
ram suscipere fas est. Et pereundum omnibus est Christi vocatione et salutari
visitatione usque reiecta, dum pontificii, quod ferre non possunt Generale
concilium, tum variis et subinde novis inter monarchas dissidiis accensis, tum
excitatis bellicis tumultibus, tum innumeris aliis, quibus pollent artibus, extrahunt
et eludunt? Quid vero magis Antichristianum dici possit, quam regna 25
Christo consociata non debere tractare de religione Christi, non consultare,

j) religionis in: Concilium Tridentinum 4, S.185,36.

1. �Aτη personifizierte in der griechischen Mythologie die Verblendung sowie die Unfähigkeit,
zwischen Richtigem und Falschem zu unterscheiden.

2. Vgl. oben S. 58, Anm.4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften