Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0084
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 490 ]

80
1. consilium admodum paternum

aut perniciosissimo exemplo. Praeterea si quid privatim in Germania constitueretur,
quod ab aliis provinciis non probaretur, esset magnum monstrum in
corpore Christi, quae est Ecclesia, quod membra non cohererent, et unitas non
servaretur.

Respiciendum plane est nec solum ad Gallias, | Dva| Hispanias, Italiam, sed 5
ad totum quoque orbem. At quia nihil in religione petunt novari protestantes,
sed ea in usum modo revocari, quae tradidit Christus, ipsi commendarunt
Apostoli, observavit vetus ac purior Ecclesia, Corrigi autem et repurgari,
quae his ipsis adversantur: Si ad eum, quem postulant modum, reformentur
Ecclesiae de assensu omnium, ubique Christianorum minime ambigendum 10
est, eodem enim spiritu Christi aguntur, quicunque Christi sunt. Atque ut aliqui,
sive per errorem, sive propter vim Antichristi, assentiri statim non queant,
non est tamen Christi mandato salutique Ecclesiarum, sic praeferenda
eorum vel ignoratio vel infirmitas, ut dum his nostros attemperamus, utrumque
illorum negligamus: In mediis rebus plurimum semper est deferendum 15
fratrum imbecillitati, at in iis, quae certa ratione a Christo sunt commendata,
qui hominum graciae vel minimum aliquid concedendum putat, eo ipso prodit
se parum in Christi schola profecisse, pietas enim sine controversia, sine
exceptione pro necessario habet, quidquid Christus iubet.

Cum per hos viginti annos toties concilium vel pollicendo vel denunciando 20
verba dederit Pontifex et Germanis et aliis gentibus, quis non credat eum,
quoties de concilio loquitur, fucum pro more facere, ut effugium inveniat? Et
omnino fallitur, qui ab | Dvb| ipso expectat pium concilium, quamdiu in antiqua
sua disciplina perseverat. Ergo in re desperata, in tam magna populi dei
ludificatione, quid aliud Germanis superest, quam ut ipsi tandem in domino 25
conveniant de restituenda, quam prostratam iacere vident, religione piam habeant
consultationem? Et sua quidem consulta reliquis nationibus iudicanda
offerant ipsi tamen interim, et quae certo praecepta sunt, ore Christi amplectantur
et, quae palam sunt prohibita, corrigant tollantque de medio? Inde
quid apud ullos homines, quorum habenda sit ratio vel offendiculi vel calum- 30
niae metuendum est? fuerunt certe et semper erunt aliqui ex eo hominum genere,
quos regnum Christi, simul ac erigitur, ad insaniam rabiemque adigit.
Sed de illis scriptum est, mittendos esse, quia caeci sunt et duces caecorum. ¹
Et merito. Si quis enim illis approbare se velit, is Christi servus esse non potest.
35

1. Mt15,14.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften