Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0094
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 494 ]

90
1. consilium admodum paternum

ferantur: At quod nunc ex tantis, quae Ecclesiae relictae sunt, facultatibus
nihil, unde alantur fideles ministri, fit reliquum, nihil scholis, nihil pauperibus
residuum est, quorum revera esse debuerant omnia, aut absorbent | Eib| inexplebiles
illi gurgites, et indignis modis dilapidant, alii in scortationem, alii in
aleam, alii in veneficia aut caedes, omnes in prophanos et minime consenta- 5
neos ordini suo luxus: Hoc procul abest a monstro. Quid plura dicam? Nihil
hodie monstri est in mundo, ubi omnia incomposita, luxata, dissoluta, inversa,
deformata, distorta, confusa, dissipata, disiecta, mutila esse notissimum
est. Monstrum erit, si quis hanc lernam repurgandi animo attrectet, imo si
quis ad remedium tantis malis afferendum vel minimum digitum admoveat. 10
Hic exclamare libet, non in puerum hunc ¹ duntaxat, sed totam Romanensem
catervam. O portenta, non dicam in ultimas terras exportanda, sed culeo insuenda,
quando omnes scortea sapiunt, qui sunt ex illa fece.

Fuit etiam mos antiquus et ab Apostolis traditus ad haec usque tempora conservatus,
ut in controversiis fidei concilium ˢ adhiberetur, quo sequestre et medio 15
controversiae omnes finirentur ᵗ et pax restitueretur.

Fuit certe mos ille diu non immerito sanctis observatus, ut, si quid vel in doctrina
erroris vel in | Eiia| disciplina vitii exortum esset, statim coacto pio concilio
neque generali semper, sed provinciali potius vel nationali correctionem
idoneam quaererent. Nec hodie melior futura erat ratio, si suum Ecclesiis ius 20
permitteretur. At quis neget unius Ro[mani] Pontificis arte et vi factum esse,
ut nullum iam intra annos quadringentos vere pium et liberum Concilium in
occidentalibus Ecclesiis cogeretur. Quanquam innumerae interim labes et aliae
subinde aliis importuniores in doctrinam, in mores totamque religionis administrationem
invaserint? ² Constantiense ³ quale fuit? In quo, ut reliqua ta- 25
ceam, quae summam ignorationem cum temeritate coniunctam ostendunt, nihil
puduit sanctos Romanenses hominem innocentem fide publica vocatum,
non minore perfidia quam saevitia trucidare ⁴ . Nam quod communione calicis
in caena populo interdixerunt ⁵ , si qua vel scientiae vel pudoris scintilla in
ipsis fuisset, an unquam facere essent ausi? Sed per tumultum et ferociam 30

s) concilium semper: Concilium Tridentinum 4, S.186,20.
t) Drf. finerentur.

1. Ein Hinweis auf den 1520 geborenen Alessandro Farnese d.J.
2. Zum folgenden vgl. die fast wörtlichen Anklänge an Bucers Schrift ›Ein Christliche

Erinnerung‹ vom März 1545 (BDS 13, S.253,5–254,10).
3. das vom November 1414 bis April 1418 abgehaltene Konstanzer Konzil.
4. Ein Hinweis auf Jan Hus, der am 6. Juli 1415 vom Konstanzer Konzil zum Feuertod
verurteilt wurde.
5. Sessio XIII vom 15. Juni 1415 (DS 1198; COD, S. 418f.).
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften