[ 495 ]
92
1. consilium admodum paternum
quidvis decernere promptum est, ubi non aliud agitur, quam ut armata manu
exequamur, quod libuerit. Et tamen illic, ne omnia perversa essent, decretum
fuit, ut decimo quoque anno concilium haberetur ¹ . Quando ex hoc decreto
habitum? Nam Basiliense ² nec suo tempore indictum fuit, et tamen, ut intercipetur,
strenue Ro[manis] artibus curatum est. Primum transferendi eius prae- 5
textu bis dissolvere admolitus est Eugenius ³ .|Eiib|
Cum nihil hac via proficeretur Ludovicum, tunc Galliae Delphinum ⁴ ad
horribilem Alsatiae direptionem vastationemque armavit. ⁵ Nec ullum crudelitatis
genus est praetermissum, quo ad discessionem adigerentur, qui conventum
habebant. Cum illi vel constantia vel pertinatia superiores extitissent, 10
non conquievit bonus Pontifex, donec concussa fere tota Europa tandem extorsit,
ut acta omnia rescinderentur. Et tamen, si quis vere reputet, spectrum
illic concilii fuit magis quam verum Concilium. Quid igitur facturum putemus,
si in rem semel ventum fuerit? Sed hoc est nimirum, quod iam aliquoties
dixi. Sicut Apostolicis viris mos est, statim ut vitiari aliquid in religione conti- 15
gerit, ut obviam eatur sancta concilia congregare, sic Romanis Antichristis,
quia non nisi ex vitiata mercede voluptuantur et regnant, semper solenne fuit
et hodie est legitimum omne concilium re vera morte peius odisse, refugere,
avertere, falsa autem eius promissione, quoties reformationis metus aliunde
iniicitur, orbem lactare, ut Concilium effugiant. Quod si extortum illis semel 20
fuerit, ut cogatur Acheronta potius et inferos totos movebunt, quam ad umbilicum
venire sinant. Quod nisi serio ceptum esset de concilio nationali, pro ut
Ecclesiae necessitas flagitabat habendo deliberari: Pontificii hac parte satis
conquiescerent | E iii a | nec sibi ipsis ulla tam ingratae rei mentione molesti
essent.
25
Neque erit difficile hoc concilium celebrare, quod omnes pii homines continuis
precibus et votis a deo vel summo pontifice efflagitant, ut inter alios fecit paulo
ante Rex Poloniae per proprium legatum. ⁶
1. Sessio XXXIX vom 9. Oktober 1417, Dekret Frequens (COD, S.438f.).
2. das am 23. Juli 1531 eröffnete Konzil von Basel, das ab 8. Januar 1438 in Ferrara tagte.
3. Eugen IV. (1383–1447), Papst seit 1431.
4. Ludwig XI. (1423–1483), französischer König seit 1461.
5. Diese Vorgänge beschreibt Bucer auch in seiner Schrift ›Ein Christliche Erinnerung‹
vom März 1545 (BDS 13, 254,15–18); gemeint ist wohl nicht ein Kriegszug des noch zu jungen
Dauphins, sondern seines Vaters Karls VII. (1403–1461), der seit 1422 französischer
König war.
6. Gemeint ist der Bischof von Kamieniec (Kamjanez–Podilskyj), Jan Wilamowski ( Johannes
Wilamowsky), von König Sigismund I. (1467–1548, reg. 1507–1548) delegiert; vgl.
hierzu Concilium Tridentinum 4, S.186, Anm.2.