Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0098
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
94 1. consilium admodum paternum

Recte, nulla enim unquam celebrandi pii concilii difficultas sanctis fuit, nec
hodie foret, nisi a pontifice Romano eiusque creaturis, quibus ad legitimam
aliquam cognitionem descendere intolerabile est, impedirentur. Vere enim
pridem omnes pii homines continuis id precibus et votis flagitarunt, sed ut
hactenus frustra id factum fuit, ita nihil in futurum melius sperandum, nisi 5
principes ipsi illud invito Pontifice indicant et celebrent.

Imprimisque ipsi confoederati foederis sive ligae catholicae per ᵘ quos, ut supra
dictum, in uno articulo constitutum est et iuratum, ut velint | E iii b | totis viribus
suis procurare concilium, quod in dieta Ratisponensi, ut supra dictum est,
sine autoritate Caes[areae] maiestatis fuit conclusum. 10

Utinam hoc foedus non magis ad deterrendos a studio reformationis bonos sit
institutum quam ad corrigenda per Concilium vitia Ecclesiastica.

Georgius quidem Saxoniae dux ¹ , ut hic articulus de concilio insereretur,
author fuit, sed quo animo eum creaturae pontificis tum admiserint, etiam si
ipsi dissimulassent, quod non fecerunt, tamen res ipsa satis testaretur. Solenne 15
enim hoc habent, quoties reformatione urgentur, quod Georgius faciebat,
polliceri concilium, quod se semper pro libitu posse impedire non dubitant.

Tempus enim ᵛ opportunum est, nam cum ʷ Caes[area] maiestas et Christianissimus
Rex Gallorum sunt in hoc tractatu pacis ² , cuius sperari potest (deo
dante) finis optimus, dumque tanta inter maiestates suas facta est coniunctio 20
animorum, et tot signa benevolentiae omnibus ostensa, omnium provinciarum
suarum prae- | Eiva| lati tuto et commode venire ˣ poterunt.

Sicut concilium pontificii pium et verum celebrari cupiunt, ita student, ut
Monarchis inter se per omnia conveniat. Atqui si Concilii celebrandi tunc optima
est opportunitas, dum ii duo Monarchae, Imperator et Rex Gallorum, 25
inter se sunt concordes: Qui factum est, ut cum Mantuanum suum concilium

u) inter: Concilium Tridentinum 4, S.186,24.
v) etiam: Concilium Tridentinum 4, S.186,28.
w) dum: Concilium Tridentinum 4, S.186,28.
x) convenire: Concilium Tridentinum 4, S.186,31.

1. Georg der Bärtige, Herzog von Sachsen (1471–1539).
2. Vgl. oben S. 40, Anm.2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften