Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0637
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5

10

15
ii.1. confessio tetrapolitana

633

tionis prestatione omnem summari atque absolvi iustitiam ᵏ , ˡ Atque ideo nihil
posse inter christiani hominis offitia | 242 ʳ | numerari ᵐ , quod rationibus
proximi non aliquod momentum adferat atque eo quodque opus plus ex offitio
christiani esse, quoplus inde utilitatis ad proximos perveniat. Ea propter
obedientiam, que exhibetur magistratibus, quod hec ad publicam utilitatem
referat, honorem qui prestatur parentibus, curam, que impenditur uxori et liberis
atque familiae, quod sine his vita hominum humana non est, denique
quodcunque munus fuerit iniunctum divinitus, quo proximis quis inserviat,
inter precipua christiani hominis offitia ponimus ˡ .

De precibus atque ieiuniis ⁿ

ᵒ Precationibus atque ieiuniis invigilare, simul rem sanctissimam habemus, ad

quam Ecclesiastae nostri diligentiss[ime] quoque inhortantur ᵒ . Verum namque
ieiunium quasi quedam ᵖ vitae presentis et malis cupiditatibus semper obnoxiae
q abdicatio est q . Precatio autem animi in deum subvectio taleque cum
illo colloquium, ut nulla alia res celestibus affectibus tantopere incendat et ad
dei voluntatem mentem potentius conformet. Quamlibet autem sanctae et
christianis necessariae istae functiones sint ʳ , cum tamen illis non tam ˢ serviatur
ᵗ proximo quam paretur ᵘ homo, ᵛ ut servire proximo cum fructu queat ᵛ ,

k)–k) ita in huiusmodi dilectionis praestatione, omnem summari et absolvi iustitiam necesse
est: A.
l)–l) Unde inter Christiani hominis munera, nihil omnino numerandum est, quod non
momentum aliquod, rationibus proximi adferat, et hoc sane amplius quodque opus ex officio
Christiani fuerit, quo plus ex eo utilitatis ad proximos pervenerit. Ea propter, post
functiones ecclesiasticas, inter praecipua Christiani hominis officia ponimus, administrationem
Reipub[licam] administrantibus eam esse morigeros, nam haec ad publicam utilitatem
referunt, curam quae impenditur uxori, liberis atque familiae, honorem qui exhibetur parentibus,
quod sine his vita hominum consistere nequeat, bonarum denique artium omniumque
honestarum disciplinarum professiones, quod absque harum cultu maximis, et humano generi
propriis bonis destitui necesse sit. In his tamen et quibusuis aliis humanae vitae muniis,
nihil cuiquam temere arripiendum est, sed religiose videndum, quo vocet Deus. Id demum
cuiusque officium fuerit, hoc autem praestabilius, quo maiorem hominibus commoditatem
attulerit: A.
*m) von Bucer vor den linken Rand geschrieben für gestr.: haberi: d; haberi: a.
n) Ieiuniis. Cap. VII: A.
o)–o) Precationes vero et religiosa ieiunia, actiones nihilo minus sanctissimas, quaeque
Christianos plurimum deceant, habemus, ad quas Ecclesiastae nostri diligentissime auditores
suos inhortantur: A.
p) quaedam: A.
q)–q) abdicatio, et futurae, perturbationumque liberae, meditatio est: A.
r) sunt: A.
s) über der Zeile ergänzt und eingewiesen: d.
t) servitur: A.
u) paratur: A.
v)–v) ut cum fructu proximo servire queat: a; ut cum fructu servire proximo queat: A.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften