Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0185
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
CONFESSIO TETRAPOLITANA

181

dogmatis perplexis. Longe enim
aliud est de rebus transitorijs, in
quibus suo iuri Christiani haud
grauatim cedunt, quippe qui iniu-
riam ferre lucro sibi ducunt. At vbi
lis est de Religione cultuque Dei,
ibi mille animas cedent citius quam
Iota vnum vel minimum apiculum,
quem credunt c mandatum diuini-
tus. Si iam vna duntaxat anima
potior est toto orbe, quid facere
in salutem tot miriadum f addeceat
quis non agnoscat f ?

e)-e) queat? Iam tot millibus in religio-
nis nostrae dogmatis misere adeo per-
plexis, quis neget spem esse fructus am-
plissimi, quaeque iure, quoscunque Chri-
sti spiritus regit, impulerit, ut quibusuis
rebus alijs omissis omni labore sumptu-
que contempto in hoc unum totis uiribus
incumbant, ut Christi doctrina, parens
omnis iusticiae et salutis, digne excutiatur
cunctisque erroribus expurgetur suaque
natiua facie, quibuscunque pietas et ger-
manus Dei cultus cordi est, offeratur,
quo sancta et in aeternum firma pax
rerumque omnium uera tranquillitas per-
turbatis modo plus nimio ouibus Christi,
pro quibus hic sanguinem fudit, restitua-
tur et confirmetur? Quae illis nulla etiam
alia uia, ut diximus, restitui et confirmari
poterit, certis scilicet alijs quidem in
rebus sibi nihil non cedendum, at in
negocio pietatis sic uerbis Dei haeren-
dum nitendumque esse, ut si mille ani-
mas haberent, omnes lanienae offerre
oportere citius quam cedere iota unum
uel minimum apiculum, quem persuasi
sunt esse a. - f)-f) addeceat? Tanta ni-
mirum cum spes inuitet, cum ex eo,
quod hi, qui apud S.M.T. erroris defe-
runtur, nihil aliud quam doceri se orant
et sacris scripturis ad quemlibet errorem
confutandum abunde sufficientibus totos
se addixerunt, tum ex illo, quod Chri-
stus seruator noster luculenter adeo pro-
misit, uel duobus aut tribus in suo no-
mine congregatis se medium futurum et
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften