Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0418
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25

35

414

CONFESSIO TETRAPOLITANA

ficat? Caro mea estpro mundi vita, inquit Christus 22 , fateor, at'credentibus
tantum eam adfert et prodest. Cum ergo illi intellexissent, carnem Christi
carnaliter manducandam, damnauit Dominus illorum carnalem intelli-
gentiam dicens: verba mea spiritus sunt et vita^, hoc est, loquuntur de
spiritu viuificante, loquuntur de spirituali carnis meae manducatione,
caro nimirum etiam mea non prodest per se, sed si quis spiritu illam
manducet, hoc est, eius in cruce oblatione, se credat a morte redemptum,
illi prodest et vitam adfert aeternam. 'H oäoij ovx öcpeHl ovöev, caro nihil
confert, caro nihil adfert vtilitatis, caro nihil commodat, inquit. Non, caro
nequaquam percipit, quae Dei sunt, caro non agnoscit filium Dei, caro
terra est, et de terra loquitur, neque nisi terram intelligit, atqui ad hunc
modum debebat Christus loqui, si voluisset id, quod fingit sibi Pomera-
nus. Sic nam Paulus i.Cor. 2. [14] loquitur. Sic Christus Jo. 3. [5 f.] et
Math. 16. [17], quae loca Pomefranus] putat cum hoc conuenire, nusquam
in hunc sensum legis fj oäq^ öcpeXel ovöev, caro nihil conducit, Sed hic
quadrat, Christus. de magna praedicarat carnis suae, siquis eam mandu-
caret, vtilitate, nempe vitam aeternam illam adferre, eoque plurimum
ocpeXe'iv, id est »conducere«, hoc Discipuli de carne carnaliter manducata
dictum intelligebant, quare recte dicebat: spiritus est ille, qui viuificat 2 q hoc
est, si spiritu meam carnem per fidem esitaueritis, non caro per se viuifi-
cat, imo etiam caro mea h ovöev öcpeXeT, ad nihil vtilis est, nisi fide mandu-
cata et spiritualiter. Hoc, mi Pomerane, neque pauci neque mali vident,
quicquid vos hinc colligatis. Et vos ipsi, praesertim Lutherus in hunc
ipsum sensum hoc dicto Christi vsus est non vno loco quolibet 25 , nunc
rideatis illo vtentes. Et quis Christo credit? qui non agnoscat, quicquid
in pane sit, per se inutile eße, hoc est, nihil nisi caro et ! res externa, quaei
salutem adferre non posset. Nunquid sola fides in Christum incarnatum,
non impanatum, iustificat? quid nunc vultis salutem nostram alligare rei,
quam communem nobiscum impij habent? si non vultis, sinite verum
esse de carne etiam in pane vestra sententia latitante hoc k : caro nihil
prodest. Et cum nullum edat Deus miraculum, nisi quod prosit, hoc est, j
fo 25 v fidem augeat, facessite cum hoc vestro jmpanationis miraculo, quod
neminem edificat. Nam si Christi vocem audis, manducabis panem et
bibes calicem in eius memoriam, hoc nam iussit, sicque nihii vel cogi-
tare de hoc miraculo vacabit, quod etiam sine simili est. Alia nam viden-
h) Nachträgliche Umstellung der Worte: caro mea etiam. - i) Korr. von anderer
Hand aus: Id est. - j) Korr. von anderer Hand aus: est. - k) Add. von anderer Hand.
22. Io 6,51; vgl. zum folgenden Io 6,51-63.
23. Io 6,63.
24. Io 6,63.
25. So zum Beispiel im »Sermon auf das Euangeli Johannis vj« von 1522 (WA 12,
S. 582); zur Datierung vgl. WA 10, III, S. 176.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften