Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0432
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
428

CONFESSIO TETRAPOLITANA

nobis non conuenire per omnia cum Wittenbergensibus, siue nos illos
non ex animo venerari 5 . Veneramur enim eos ex animo et per omnia cum
illis nobis conuenit, quae ad rem faciunt et necessaria sunt. Credimus
quoque nolle se illos haberi, quibus in omnibus oporteat subscribere aut
etiam qui nusquam labantur presertim autem non exigere, ut doceamus,
quae non modo non credimus, sed ne intelligimus quidem. Vbi est ver-
bum domini dicendum: avrog ecpa, vbi homo suam sententiam posuerit,
rogandum est, quo verbo stabiliatur. Quod si certum de illa sacramen-
torum virtute conscientias confirmandi haberemus, etiam docere nequa-
quam omitteremus.
In omnibus ceteris nihil est, in quo variemus, quamquam propter alios
non propter nos vellemus ita illos scribere, ne quis iliiC possit arrogan-
tiam verisimiliter impingere. Vt uero agnoscant Oecolampadium, Zuing-
[lium] et alios, qui de Eucharistia nequeunt credere, quae ilh docent,
fratres tamque caueant illos traducere, quam nolint verbum dei contemni
et infirmiores offensos, id est, quod vnum u summo desiderio ab ipsis
oramus et flagitamus. In his putamus nullam habebunt | causam, vt vel
nouitatis v praepostere studiosos aut nomen dissentiendo ab illis venari
suspicentur. Nam vnice dolet, quod sit in quo non liceat nobis cum illis
facere, idque, strennue w dissimulamus. Ad hec nihil omnino est, quod
uel docendo nouauerimus, quod non ipsi ante nos et docendo et agendo
nouauerint. Tantum praesentiam carnalem Christi in pane et percep-
tionem signorum confirmare conscientias non docemus, alia inculcantes
magis necessaria. Hinc fit, ut si nostra quaerere vellemus, possemus
omnium maxime tuti et securi esse, ut qui operam dederimus, ne etiam
alijs verbis, quam ab euangelistis et Paulo praescriptis vteremur, ac nihil
nisi quod ipsi doceremus tacentes, quod controuertitur x . Vt si vestrae
sententie sectatores vocarent in periculum, liceret dicere, nunquam im-
panationem sumus insectati; facite hoc in meam commemorationem perpetuo
inculcamus. Si a diuerse sententiae Patronis impeteremur liceret dicere,
tamen impanationem nunquam docuimus. Nobis itaque hic nihil seritur
neque metitur? 6 et apud equos iudices erimus in tuto ab vtraque parte.
Vnum, quod nos mouit, vt ad y te miserimus, est dolor tanti scandali,
quod infirmioribus obijcitur ita se inuicem traducentibus nostris summa-
tibus et metus futurae perturbationis Ecclesiarum, quae non poterit non
periculosissfime] obuenire, si sic perrexerimus.
Si de animo nostro in prophanas literas requirant, Responde, Nos

s) ven[er]ari B; »er« add. Hubert. — t) Text: iilit, illic B. - u) »add. Hubert« B. -
v) add. [nos] B. - w) strenue B. - x) Text: contrauertitur, controuertitur B. - y) add.
Hubert.
36. Plautus (Epidicus, 2. Akt, 2. Szene, Vers 80); vgl. Rott, Anm. 46.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften